Epistolae 5.2.1
Fretus ergo et dilectione et religione vestra, quam satis novi, his litteris et hortor et mando ut vos, quorum minime illic invidiosa et non adeo periculosa praesentia est, vice mea fungamini circa gerenda ea quae administratio religiosa deposcit.
PL 4, 232Bそれゆえ、私が十分に知っている諸君の愛と信心とに信頼して、この書簡をもって、私は諸君に勧め、また命じる。そこにおいて諸君の存在は反感を招くこともなく、それほど危険でもないのだから、諸君が私に代わって、信仰に関わる務めが要求する事柄を執り行ってほしい。
Epistolae 5.2.2
Habeatur interim quantum potest et quomodo potest et pauperum cura, sed qui tamen inconcussa fide stantes gregem Christi non reliquerunt, ut his ad tolerandam penuriam sumptus per vestram diligentiam suggeratur, ne quod circa fidentes tempestas non fecit, circa laborantes necessitas faciat.
PL 4, 232Bさしあたり、できる限り、できるやり方で、貧しい者たちへの配慮もまた保たれるように。ただし、揺るがぬ信仰に立ってキリストの群れを見捨てなかった者たちについては、彼らが窮乏に耐えられるよう、諸君の配慮によって費用が供給されるようにしてほしい。それは、信を保った者たちに対して嵐がなさなかったことを、困窮が労苦する者たちに対してなすことのないためである。
Epistolae 5.2.3
Confessoribus etiam gloriosis impertiatur cura propensior. Et quamquam sciam plurimos ex his fratrum voto et dilectione susceptos, tamen si qui sunt qui vel vestitu vel sumptu indigeant, sicut etiam pridem vobis scripseram cum adhuc essent in carcere constituti, subministrentur eis quaecumque sunt necessaria, modo ut sciant ex vobis et instruantur et discant quid, secundum Scripturarum magisterium, ecclesiastica disciplina deposcat, humiles et modestos et quietos esse debere, ut honorem sui nominis servent, et qui gloriosi voce fuerunt, sint et moribus gloriosi, faciant se dignos ut, in omnibus Dominum promerentes, ad coelestem coronam laudis suae consummatione perveniant.
PL 4, 233A栄えある告白者たちに対しては、なおいっそう篤い配慮が与えられるように。彼らの多くがすでに兄弟たちの願いと愛とによって世話をされていることを私は知っているが、それでも、もし衣服や費用に事欠く者があれば——彼らがまだ牢獄に置かれていたときに私が以前にも書き送ったとおり——必要なものはすべて彼らに供給されるように。ただし、聖典の教えに従って教会の訓練が何を要求するかを、諸君から知り、教えられ、学ぶようにさせることである。すなわち、謙遜で、慎み深く、静かであるべきこと、自らの名の誉れを保つべきこと、そして声において栄えある者であった彼らが、行いにおいても栄えある者となり、あらゆる点において主に喜ばれる者となって、その称賛を全うすることによって天上の冠に至るにふさわしい者となることである。
Epistolae 5.2.4
Plus enim superest quam quod transactum videtur, cum scriptum sit: Ante mortem ne laudes hominem quemquam (Eccli. XI, 30) . Et iterum: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae (Apocal. II, 10) .
PL 4, 233Aというのも、済んだと見えることよりも、なお残っていることの方が多いからである。『人を、死ぬ前に称賛してはならない』(集会の書11:30)と書かれている。そしてまた、『死に至るまで忠実であれ、そうすれば私は汝に命の冠を与えよう』(黙示録2:10)とも書かれている。
Epistolae 5.2.5
Et Dominus quoque dicat: Qui toleraverit usque ad finem, hic salvabitur (Matth. X, 22) . Imitentur Dominum, qui sub ipso tempore passionis non superbior sed humilior fuit.
PL 4, 233Bそして主もまた、こう言われる。『最後まで耐え忍ぶ者、その者は救われるであろう』(マタイ10:22)と。彼らは主に倣うべきである。主はまさにその受難の時において、驕り高ぶることなく、むしろへりくだられたのである。
Epistolae 5.2.6
Tunc enim discipulorum suorum pedes lavit dicens: Si ego lavi pedes vestros, magister et dominus, et vos debetis aliorum pedes lavare. Exemplum enim dedi vobis ut sicut ego feci et vos faciatis (Joan. XIII, 14, 15) .
PL 4, 233Bその時、主は弟子たちの足を洗ってこう言われた。『師であり主である私が、汝らの足を洗ったのであれば、汝らも互いの足を洗わねばならない。私は汝らに模範を示したのである。私が行ったとおりに、汝らも行うためである』(ヨハネ13:14-15)。
Epistolae 5.2.7
Item Pauli apostoli documenta sectentur, qui, post carcerem saepe repetitum, post flagella, post bestias, circa omnia mitis et humilis perseveravit, nec post tertium coelum et paradisum quicquam sibi insolenter assumpsit dicens: Neque gratis panem manducavimus ab aliquo vestrum, sed in labore et fatigatione nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus (II Thess. II, 8) .
PL 4, 233B同様に、使徒パウロの教えにも彼らは倣うべきである。彼は幾度も繰り返された投獄の後も、鞭打ちの後も、猛獣との対決の後も、あらゆる点において柔和で謙遜であり続け、第三の天と楽園とを経験した後でさえ、思い上がって何も自分に帰することはなかった。彼はこう言っている。『我々は汝らのうち誰からもただでパンを食べたのではなく、汝らのうち誰にも重荷を負わせないよう、夜も昼も労苦と疲労のうちに働いていた』(二テサロニケ2:8)〔句は二テサロニケ3:8 に当たるが、表示は底本のまま〕。
- ミーニュは二テサロニケ2章8節と刷るが、引用文は二テサロニケ3章8節にあたる。