Epistolae 11.2.1
Audio tamen quosdam de presbyteris nec, Evangelii memores, nec quid ad nos martyres scripserint cogitantes, nec episcopo honorem sacerdotii sui et cathedrae reservantes, jam cum lapsis communicare coepisse et offerre pro illis et Eucharistiam dare, quando oporteat ad haec per ordinem perveniri.
PL 4, 257Aしかし私は、ある司祭たちが、福音書のことも、殉教者たちが我々に何を書き送ったかということも顧みず、司教にその司教職と司教座の誉れを残すこともせずに、すでに背教した者たちと交わりを結び、彼らのために捧げものをし、聖体を与え始めていると聞いている。これらのことには、然るべき順序を経て至るべきであるのに。
Epistolae 11.2.2
Nam, cum in minoribus delictis quae non in Deum committuntur poenitentia, agatur justo tempore, et exomologesis fiat inspecta vita ejus qui agit poenitentiam, nec ad communicationem venire quis possit nisi prius illi ab episcopo et clero manus fuerit imposita, quanto magis in his gravissimis et extremis delictis caute omnia et moderate, secundum disciplinam Domini, observari oportet?
PL 4, 257Bなぜなら、神に対して犯されたのではない、より軽い罪については、正当な期間にわたって悔悛が行われ、悔悛を行う者の生き方が吟味されたうえで告白がなされ、司教と聖職者団によって按手が加えられて初めて、誰であれ交わりに至ることができるとすれば、まして、これらの最も重く、極まりない罪については、なおのこと、主の訓練に従って、すべてが慎重に、節度をもって守られなければならないのではないか。
Epistolae 11.2.3
Quod quidem nostri presbyteri et diaconi monere debuerant, ut commendatas sibi oves foverent et divino magisterio ad viam deprecandae salutis instruerent.
PL 4, 257Bこのことは、まさに我々の司祭たちと助祭たちが戒めるべきであった。自分たちに託された羊たちを慈しみ育て、神の教えによって、救いを乞い求める道へと導くべきであった。
Epistolae 11.2.4
Ego plebis nostrae et quietem novi pariter et timorem, qui satisfactione Dei et deprecatione vigilarent, nisi illos quidam de presbyteris gratificantes decepissent.
PL 4, 257B私は、我々の信徒の落ち着きと畏れとを等しく知っている。もしある司祭たちが機嫌を取って彼らを欺くことさえなければ、彼らは神への償いと祈願とをもって目を覚ましていたであろう。