Epistolae 30.3.1
Hoc nos non falso dicere superiores nostrae litterae probaverunt, in quibus vobis sententiam nostram dilucida expositione protulimus et adversus eos qui se ipsos infideles illicita nefariorum libellorum professione prodiderant, quasi evasuri irretientes illos diaboli laqueos viderentur, quo non minus quam, si ad nefarias aras accessissent, hoc ipso quod ipsum contestati fuerant tenerentur, sed etiam adversus illos qui acta fecissent, licet praesentes cum fierent non affuissent, cum praesentiam suam utique ut sic scriberentur mandando fecissent.
PL 4, 309B我々の先の手紙が、我々がこれを偽りなく述べていることを証している。その中で我々は、はっきりとした説明をもって我々の判断を諸君に示した。すなわち、忌まわしい証明書を不法に申し立てることによって、自分自身が不信仰であることを露わにした者たちに対してである。彼らは、悪魔の絡め取る罠を逃れたかのように見えようとしたが、実際には、もし邪悪な祭壇に近づいていたのと変わらぬほどに、まさにその自らが証言したことによって、絡め取られているのである。さらに我々は、記録を作らせた者たちに対しても、たとえその作成の場に自ら居合わせていなかったとしても――彼らはそのように書かれるようにと命じることによって、確かに自らの臨席を果たしていたのであるから――同じ判断を示した。
Epistolae 30.3.2
Non est enim immunis a scelere qui ut fieret imperavit, nec est alienus a crimine cujus consensu, licet non a se admissum crimen, tamen publice legitur; et cum totum fidei sacramentum in confessione Christi nominis intelligatur esse digestum, qui fallaces in excusatione praestigias quaerit negavit, et qui vult videri propositis adversus Evangelium vel edictis vel legibus satisfecisse, hoc ipso jam paruit quod videri paruisse se voluit; necnon etiam contra illos quoque qui illicitis sacrificiis manus suas atque ora polluerant, pollutis ante mentibus propriis, unde etiam sunt ipsae manus atque ora polluta, fidem nostram consensumque monstravimus.
PL 4, 310Aなぜなら、あることが行われるようにと命じた者は、その罪業から免れることはできず、その同意のもとに――たとえその罪が自ら手を下したものでなくとも――それが公に読み上げられる者は、その犯罪と無縁ではないからである。そして信仰の秘義全体が、キリストの名の告白のうちにまとめられていると理解されるのであるから、言い訳における欺瞞的な策を求める者は、すでに否認したのであり、福音に反する布告や法律に従ったと見なされることを望む者は、従ったと見なされることを望んだまさにそのことによって、すでに従ったのである。さらに我々は、違法な犠牲によって自らの手と口とを汚した者たち――先に自らの心を汚していたがゆえに、その手と口もまた汚されたのである――に対しても、我々の信仰と同意を示した。
Epistolae 30.3.3
Absit enim ab Ecclesia Romana vigorem suum tam profana facilitate dimittere et nervos severitatis eversa fidei majestate dissolvere; ut, cum adhuc non tantum jaceant, sed et cadant eversorum fratrum ruinae, properata nimis remedia communicationem utique non profutura praestentur, et nova per misericordiam falsam vulnera veteribus transgressionis vulneribus imprimantur, ut miseris ad eversionem majorem eripiatur et poenitentia!
PL 4, 310Bローマ教会が、その力をかくも涜聖的な安易さで手放し、信仰の威厳を覆すことによって厳格さの筋を解きほどくようなことがあってはならない。倒れた兄弟たちの破滅がいまなお伏しているだけでなく、なおも崩れ落ち続けているというのに、あまりに性急な治療が、およそ何の益ももたらさぬ交わりとして施され、偽りの憐れみによる新たな傷が、背きの古い傷に重ねられ、あわれな者たちから、より大きな破滅への道として、悔悛そのものまでも奪われるようなことがあってはならない。
Epistolae 30.3.4
Ubi enim poterit indulgentiae medicina proficere, si etiam ipse medicus intercepta poenitentia indulget periculis, si tantummodo operit vulnus, nec sinit necessaria temporis remedia obducere cicatricem? Hoc non est curare, sed, si dicere verum volumus, occidere.
PL 4, 311Aもし医師自らが、悔悛を差し置いて危険に対して寛恕を与え、ただ傷を覆い隠すだけで、時とともに必要な治療が瘡蓋を結ぶことを許さないのであれば、寛恕という治療がどうして功を奏し得ようか。これは治療することではなく、真実を語るならば、殺すことである。