キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola XXX, Caput V 第XXX書簡 第V章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 311B · 5 sectiones

Epistolae 30.5.1

1

In quo loco maximas tibi atque uberes gratias referre debemus et reddimus quod illorum carceris tenebras litteris tuis illuminasti, quod ad illos venisti, quomodo introire potuisti, quod illorum animos sua fide et confessione robustos tuis allocutionibus litterisque recreasti, quod, felicitates eorum condignis laudibus prosecutus, accendisti ad multo ardentiorem coelestis gloriae cupiditatem, quod pronos impulisti, quod, ut credimus et optamus, victores futuros viribus tui sermonis animasti; ut, quamquam hoc totum de fide confitentium et de divina indulgentia venire videatur, tamen in martyrio suo tibi ex aliquo debitores facti esse videantur.

PL 4, 311B

この点について我々は、あなたに最大にして豊かな感謝を捧げるべきであり、また実際に捧げる。すなわち、あなたが手紙によって彼らの牢獄の闇を照らしたこと、入ることのできた仕方で彼らのもとへ赴いたこと、その信仰と告白とによって強められた彼らの心を、あなたの語りかけと手紙とによって元気づけたこと、彼らの幸いをふさわしい称賛とともに讃え、天の栄光へのいっそう燃え立つ渇望へと彼らを掻き立てたこと、傾いていた彼らの背を押したこと、そして我々が信じ、また願うように、あなたの言葉の力によって、やがて勝利者となるべき彼らを奮い立たせたことである。かくして、このすべてが告白者たちの信仰と神の寛恕とから来るものと見えるとしても、彼らはその殉教において、いくらかはあなたに負うところがある者と見なされよう。

Epistolae 30.5.2

2

Sed, ut ad id unde digressus sermo videbatur esse rursus revertatur, quales litteras in Siciliam quoque miserimus subjectas habebis: quamquam nobis differendae hujus rei necessitas major incumbat, quibus, post excessum nobilissimae memoriae viri Fabiani, nondum est episcopus propter rerum et temporum difficultates constitutus, qui omnia ista moderetur et eorum qui lapsi sunt possit cum auctoritate et consilio habere rationem: quamquam nobis in tam ingenti negotio placeat quod et tu ipse tractasti, prius Ecclesiae pacem sustinendam, deinde, sic collatione consiliorum cum episcopis, presbyteris, diaconis, confessoribus pariter ac stantibus laicis facta, lapsorum tractare rationem.

PL 4, 312A

だが、話をもとの逸れた地点へと戻すならば、我々がシキリアにも送った手紙がどのようなものであったかは、下に添えたものによって知られるであろう。とはいえ、この件を先へ延ばすべき必要は、我々にとってより大きくのしかかっている。というのも、いと高貴な思い出を残す人ファビアヌスの他界の後、事情と時勢の困難とのゆえに、これらすべてを取り仕切り、背教した者たちについて権威と分別とをもって理非を判じうる司教が、いまだ立てられていないからである。それでもなお、これほど重大な事柄について、我々は、あなた自身が扱ったことに賛同する。すなわち、まず教会に平和が訪れるのを待ち、その後、司教たち、司祭たち、助祭たち、告白者たち、そして堅く立つ信徒たちとの間で意見を出し合った上で、背教した者たちの理非を扱うべきだということである。

Epistolae 30.5.3

3

Perquam enim nobis et invidiosum et onerosum videtur non per multos examinare quod per multos commissum videatur fuisse, et unum sententiam dicere, cum tam grande crimen per multos diffusum notetur exisse; quoniam nec firmum decretum potest esse quod non plurimorum videbitur habuisse consensum.

PL 4, 312B

多くの者によって犯されたと見えることを、多くの者によって吟味せず、これほど大きな罪科が多くの者に広がって出たと知られているにもかかわらず、一人が判決を下すというのは、我々にとってはなはだ妬まれやすく、また重荷であるように思われる。多くの者の同意を得ていないと見える定めは、堅固なものではありえないからである。

Epistolae 30.5.4

4

Aspice totum orbem pene vestatum et ubique jacere dejectorum reliquias et ruinas, et idcirco tam grande expeti consilium quam late propagatum videtur esse delictum.

PL 4, 312B

全世界がほぼ荒廃し〔底本は vestatum。vastatum と読む〕、至るところに打ち倒された者たちの残骸と廃墟とが横たわっているのを見よ。それゆえ、罪が広く行き渡って見えるのと同じだけ、大いなる思案が求められているのである。

Epistolae 30.5.5

5

Non sit minor medicina quam vulnus, non sint minora remedia quam funera, ut, quomodo qui ruerunt ob hoc ruerunt quod caeca temeritate nimis incauti fuerunt, ita qui hoc disponere nituntur, omni consiliorum moderamine utantur ne quid non ut oportet factum tamquam irritum ab omnibus judicetur.

PL 4, 312B

治療は傷よりも小さくあってはならず、療法は葬るべき死者たちよりも小さくあってはならない。倒れた者たちが、盲目的な無謀さのゆえにあまりに不用心であったために倒れたのと同じように、これを取り計らおうとする者たちは、あらゆる思案の節度を用いるべきである。それは、しかるべく行われなかった何かが、皆から無効なものと判じられることのないようにである。