Epistolae 28.0.1
Cyprianus presbyteris et diaconibus Romae consistentibus fratribus salutem. Et dilectio communis et ratio exposcit, fratres charissimi, nihil conscientiae vestrae subtrahere de his quae apud nos geruntur, ut sit nobis circa utilitatem ecclesiasticae administrationis commune consilium.
PL 4, 302Aキプリアヌスより、ローマに留まる司祭たちと助祭たち、兄弟たちへ、挨拶を送る。最愛の兄弟たちよ、共通の愛情も道理も、我々のもとで行われていることを諸君の知るところから何一つ差し控えぬようにと求める。それは教会の運営の益をめぐって、我々が共通の考えを持つためである。
Epistolae 28.0.2
Nam, posteaquam ad vos litteras feci, quas misi per Saturum lectorem et Optatum hypodiaconum, quorumdam lapsorum conspirata temeritas, qui poenitentiam agere et Deo satisfacere detrectant, litteras ad me fecerunt, pacem non dandam sibi postulantes, sed quasi jam datam sibi vindicantes, quod dicant Paulum omnibus pacem dedisse, sicut in litteris eorum, quarum exemplum ad vos transmisi, legetis, simulque quid ego eis breviter interim rescripserim; sed et quales postea ad clerum litteras fecerim ut scire possetis, hujus quoque rei exemplum vobis misi.
PL 4, 302Aというのは、読師サトゥルスと副助祭オプタトゥスを通じて送った手紙を諸君に書き送った後、悔悛を行い神に償いをすることを拒む、ある背教した者たちの共謀した無謀さが、私に手紙を書いてきたからである。彼らは和解を自分たちに与えられるようにと願うのではなく、あたかもすでに与えられたものであるかのように主張し、パウルスがすべての者に和解を与えたのだと言っている。彼らの手紙の写し――これは諸君に送っておいた――を諸君が読めば分かるとおりであり、また私が差し当たり彼らに簡潔にどう返信したかも同時に分かるであろう。さらに、その後私が聖職者団に宛ててどのような手紙を書いたかを諸君が知ることができるよう、この件の写しも諸君に送った。
Epistolae 28.0.3
Quod si ultra temeritas eorum nec meis nec vestris litteris compressa fuerit, nec consiliis salubribus obtemperaverit, agemus ea quae secundum Evangelium Dominus agere praecepit. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere. Valete.
PL 4, 303Aもし彼らの無謀さが、私の手紙によっても諸君の手紙によっても抑えられず、益となる勧めにも従わないならば、我々は福音に従って主が行うようにと命じられたことを行うであろう。最愛の兄弟たちよ、諸君が常に息災であることを私は願う。健やかであれ。