キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola VII, Caput VI 第VII書簡 第VI章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 244A · 1 sectio

Epistolae 7.6.1

1

Denique ad minimum famulum suum et in delictis licet plurimis constitutum et dignatione ejus indignum, tamen ille pro sua circa nos bonitate mandare dignatus est. « Dic illi, inquit, securus sit, quia pax ventura est; sed quod interim morula est, supersunt adhuc aliqui qui probentur. » Sed et de victu parco et sobrio potu divinis dignationibus admonemur; scilicet ne vigore coelesti sublime jam pectus illecebra saecularis enervet, vel ne largioribus epulis mens gravata minus ad preces orationis evigilet.

PL 4, 244A

最後に、主は、多くの過ちのうちにあり、その恵み深い計らいにはふさわしからぬ、御自身のいと小さき僕に対してさえ、我々への善意のゆえに、こう告げるにふさわしいとされた。「彼に伝えよ、安心するがよい、平和はやがて来るであろう。ただし、しばしその猶予があるのは、なお試されねばならぬ者たちが残っているからである」と。また我々は、質素な食事と控えめな飲み物についても、神の恵み深い計らいによって戒められている。すなわち、天よりの活力によってすでに高められた胸を、この世の誘惑が萎えさせることのないよう、また、より豊かな饗宴によって重くされた心が、祈りへと目覚めることの少なくならぬようにである。