キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola VI, Caput I 第VI書簡 第I章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 235A · 3 sectiones

Epistolae 6.1.1

1

Cyprianus Rogatiano presbytero et caeteris confessoribus fratribus salutem. Et jampridem vobis, fratres charissimi ac fortissimi, litteras miseram, quibus fidei et virtuti vestrae verbis exultantibus gratularer, et nunc non aliud in primis vox nostra complectitur quam ut laeto animo frequenter ac semper gloriam vestri nominis praedicemus.

PL 4, 235A

キプリアヌスから、司祭ロガティアヌスおよびその他の告白者たち、兄弟たちへ、挨拶を送る。最愛にして最も雄々しい兄弟たちよ、私はすでに以前、諸君に書簡を送り、それによって諸君の信仰と徳とを歓喜の言葉をもって祝していた。そして今、我々の声がまず第一に伝えたいことはほかでもない。喜ばしい心をもって、頻繁に、また常に、諸君の名の栄光を宣べ伝えることである。

Epistolae 6.1.2

2

Quid enim vel majus in votis meis potest esse vel melius quam cum video confessionis vestrae honore luminatum gregem Christi?

PL 4, 235A

というのも、諸君の告白の誉れによってキリストの群れが照らされているのを見ること以上に、私の願いにおいてより大きく、あるいはより善きことがどうしてありえようか。

Epistolae 6.1.3

3

Nam, cum gaudere in hoc omnes fratres oporteat, tum in gaudio communi major est episcopi portio: Ecclesiae enim gloria praepositi gloria est. Quantum dolemus ex illis quos tempestas inimica prostravit, tantum laetamur ex vobis, quos diabolus superare non potuit.

PL 4, 235C

というのも、このことについてはすべての兄弟たちが喜ぶべきであるが、その共通の喜びのうちでも、司教の分はいっそう大きい。教会の栄光は指導者の栄光だからである。敵意ある嵐が打ち倒した者たちについて我々が嘆く分だけ、悪魔が打ち勝つことのできなかった諸君について、我々は喜ぶのである。