Epistolae 22.1.1
Cyprianus presbyteris et diaconibus Romae consistentibus fratribus salutem. Post factas ad vos litteras, fratres charissimi, quibus actus noster expositus et disciplinae ac diligentiae quantulacumque ratio declarata est, aliud accessit quod nec ipsum latere vos debuit.
PL 4, 282Aキプリアヌスより、ローマに留まる司祭と助祭、兄弟たちへ、挨拶を送る。最愛の兄弟たちよ、我々の行動を説明し、訓練と配慮についての些かの筋道を明らかにした手紙を諸君へ送った後、それ自体諸君に隠しておくべきではない別の出来事が起こった。
Epistolae 22.1.2
Nam frater noster Lucianus, et ipse unus de confessoribus, fide quidem calidus et virtute robustus, sed minus Dominica lectione fundatus, quaedam conatus est, imperiti jampridem se vulgi auctorem constituens, ut manu ejus scripti libelli gregatim multis nomine Pauli darentur, cum Mappalicus martyr cautus et verecundus, legis ac disciplinae memor, nullas contra Evangelium litteras fecerit, sed tantum domestica pietate commotus matri suae, quae lapsa fuerat, mandaverit pacem dari; Saturninus quoque post tormenta adhuc in carcere constitutus nullas ejusmodi litteras emiserit.
PL 4, 282A我々の兄弟ルキアヌスは、自身も告白者の一人であって、信仰においては熱く、徳においては強かったが、主の書の朗読には十分基礎づけられておらず、かねてより無知な群衆の首唱者に自らを仕立て、ある企てをなした。すなわち、自らの手で書いた和解の書付を、パウルスの名によって多くの者たちへ次々と与えさせたのである。だが殉教者マッパリクスは、慎重で謙虚な者であって、律法と訓練とを心に留めており、福音に反する手紙を一通も書かなかった。ただ家族への情に動かされて、背教していた自らの母に和解を与えるようにとだけ命じたのである。サトゥルニヌスもまた、拷問を受けた後なお牢獄にとどまっていたが、その種の手紙を一通も出さなかった。
Epistolae 22.1.3
Lucianus vero, non tantum Paulo adhuc in carcere posito nomine illius libellos manu sua scriptos passim dedit, sed et post ejus excessum eadem facere sub ejus nomine perseveravit dicens hoc sibi ab illo mandatum, ne sciens domino magis quam conservo obtemperandum.
PL 4, 283Aところがルキアヌスは、パウルスがまだ牢獄にいる間に、その名において自らの手で書いた書付を方々で与えただけでなく、パウルスの死後もなお彼の名の下に同じことを続け、これは彼から自分へ命じられたことなのだと言った。彼は、同輩の僕にではなく主人にこそ従うべきであることを弁えていなかったのである。
Epistolae 22.1.4
Aurelii quoque adolescentis tormenta perpessi nomine libelli multi dati sunt ejusdem Luciani manu scripti, quod litteras ille non nosset.
PL 4, 283Aまた、拷問を耐え忍んだ若者アウレリウスの名においても、同じルキアヌスの手で書かれた書付が多く与えられた。彼が文字を知らなかったからである。