Epistolae 56.1.1
Cypriano fratri et collegae, Lucius et qui mecum sunt fratres, omnes in Domino salutem. Exultantibus nobis et laetantibus in Deo quod nos ad congressionem armaverit et in praelio victores sua dignatione fecerit, supervenerunt litterae tuae, frater charissime, quas per Herennianum hypodiaconum et Lucianum et Maximum et Amantium acolythos misisti nobis; quibus lectis, recipimus in vinculis laxamentum, in pressura solatium et in necessitate praesidium, et excitati sumus et robustius animati ad si quid amplius fuerit poenarum.
PL 4, 422B兄弟にして同僚なるキプリアヌスへ、ルキウスと、私とともにいる兄弟たち一同より、主にあって挨拶を。我々が、神が我々を戦いへと武装させ、その恩寵によって闘いにおいて勝利者となし給うたことを喜び、神のうちに喜んでいたところへ、最愛なる兄弟よ、お前の書簡が届いた。それは、お前が副助祭ヘレンニアヌス、そして侍祭ルキアヌス、マクシムス、アマンティウスを通じて我々に送ったものである。それを読んで、我々は鎖のうちに緩みを、苦難のうちに慰めを、窮乏のうちに援けを得た。そして、たとえこれ以上の責め苦があろうとも、それに向けて奮い立ち、いっそう力強く励まされたのである。
Epistolae 56.1.2
Nam ante passionem a te sumus ad gloriam provocati, qui prior nobis ducatum ad confessionem nominis Christi praebuisti. Nos vero, secuti vestigia confessionis tuae, parem gratiam tecum speramus.
PL 4, 422Bというのも、受難に先立って、我々はお前によって栄光へと駆り立てられたからである。お前は、キリストの名の告白へと、我々に先んじて導きを示してくれた。しかし我々は、お前の告白の足跡に従い、お前と等しい恩恵を希望している。
Epistolae 56.1.3
Nam qui prior est in cursu prior est et ad praemium; et qui prior occupasti de quo coepisti, inde hoc nobis communicasti, demonstrans scilicet individuam charitatem, quia semper nos dilexisti; ut quibus unus fuit spiritus in conjunctione pacis, esset precum tuarum gratia et una corona confessionis.
PL 4, 422Cというのも、競走において先んじる者は、報いにおいても先んじるからである。そして、お前は先んじて、お前が始めたことに着手し、そこから我々にこれを分け与えてくれた。それはすなわち、分かちがたい愛を示すものであり、お前が常に我々を愛してきたからである。それは、和解の結合において一つの霊であった我々に、お前の祈りの恩恵によって、告白の栄冠もまた一つのものとなるためであった。