キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola LIX, Caput I 第LIX書簡 第I章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 429A · 5 sectiones

Epistolae 59.1.1

1

Cyprianus Successo fratri salutem. Ut non vobis in continenti scriberem, frater charissime, illa res fecit, quod universi clerici sub ictu agonis constituti, recedere istinc omnino non poterant, parati omnes pro animi sui devotione ad divinam et coelestem gloriam.

PL 4, 429A

キプリアヌスから、兄弟スッケッススへ、挨拶を送る。最愛の兄弟よ、私が諸君にすぐさま書き送らなかったのは、次の事情によることである。すなわち、聖職者団全員が闘いの一撃のもとに置かれ、そこから退くことがまったくできなかったのであり、皆それぞれの心の献身によって、神的で天的な栄光へと向かう備えができていたのである。

Epistolae 59.1.2

2

Sciatis autem eos venisse quos ad Urbem propter hoc miseram, ut quomodocumque de nobis rescriptum fuisset, exploratam sibi veritatem ad nos perferrent. Multa enim varia et incerta opinionibus ventilantur. Quae autem sunt in vero ita se habent.

PL 4, 429A

しかし、私がこの目的のためにローマへ遣わした者たちが戻って来たことを、諸君は知っておくがよい。彼らは、我々についてどのような勅答がなされたにせよ、確かめた真実を我々のもとへ伝えるためであった。実に多くの様々で不確かなことが、風説によって取り沙汰されている。しかし、真実であることは次のとおりである。

Epistolae 59.1.3

3

Rescripsisse Valerianum ad senatum ut episcopi et presbyteri et diacones in continenti animadvertantur, senatores vero et egregii viri et equites Romani, dignitate amissa, etiam bonis spolientur; et, si ademptis facultatibus christiani esse perseveraverint, capite quoque mulctentur; matronae vero, ademptis bonis, in exsilium relegentur; Caesariani autem quicumque vel prius confessi fuerant vel nunc confessi fuerint, confiscentur et vincti in Caesarianas possessiones descripti mittantur.

PL 4, 430A

ウァレリアヌスが元老院に宛てて、司教たちと司祭たちと助祭たちとを直ちに処刑に付すようにと勅答したこと。元老院議員たちと卓越した人々とローマの騎士たちは、位階を奪われたうえ、財産をも奪われること。そして、資産を奪われてもなおキリスト教徒であり続けるならば、彼らもまた死刑に処せられること。既婚の貴婦人たちは、財産を奪われたうえ追放されること。皇帝家に属する者たちは、以前に信仰を告白していた者であれ、今告白している者であれ、財産を没収されたうえ、鎖につながれて皇帝の所領に登録され、送られること。

Epistolae 59.1.4

4

Subjecit etiam Valerianus imperator orationi suae exemplum litterarum quas ad praesides provinciarum de nobis fecit: quas litteras quotidie speramus venire, stantes secundum fidei firmitatem ad passionis tolerantiam, et expectantes de ope et indulgentia Domini vitae aeternae coronam.

PL 4, 430A

ウァレリアヌス皇帝はまた、自らが元老院に送った演説に、諸属州の総督たちに宛てて我々について作成した書簡の写しを添えた。我々はこの書簡が日々届くことを予期しており、信仰の堅固さに従って受難への忍耐に立ち、主の助けと慈しみによる永遠の生命の冠を待ち望んでいる。

Epistolae 59.1.5

5

Xistum autem in cimiterio animadversum sciatis octavo iduum augustarum die, et cum eo diacones quatuor. Sed et huic persecutioni quotidie insistunt praefecti in Urbe; ut, si qui sibi oblati fuerint, animadvertantur, et bona eorum fisco vindicentur.

PL 4, 430B

クシストゥスが、八月のイドゥスの八日前の日に、墓地において処刑に付されたこと、また彼とともに四人の助祭も処刑に付されたことを、諸君は知っておくがよい。この迫害には、ローマの長官たちも日々力を入れており、彼らのもとに差し出された者があれば処刑に付し、その財産を国庫に没収している。