キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola XLIV, Caput II 第XLIV書簡 第II章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 350B · 8 sectiones

Epistolae 44.2.1

1

Quae nunc omnia consideranda sunt nobis, ut nemo quicquam de saeculo jam moriente desideret, sed sequatur Christum, qui et vivit in aeternum, et vivificat servos suos in fide sui nominis constitutos.

PL 4, 350B

これらのことをすべて、我々は今こそ思い巡らさねばならない。それは、誰も今や滅びゆくこの世について何ひとつ望むことなく、永遠に生きたまい、また御名への信仰に立つ僕たちを生かしたもうキリストに従うためである。

Epistolae 44.2.2

2

Venit enim tempus, fratres dilectissimi, quod jampridem Dominus noster praenuntiavit et docuit advenire dicens: Veniet hora ut omnis qui vos occiderit putet se officium Deo facere. Sed haec facient, quoniam non cognoverunt Patrem, neque me.

PL 4, 350B

時は来た、最愛の兄弟たちよ。それは、我々の主がかねてより予告し、来ると教えて言われたとおりである。「汝らを殺す者はみな、それによって神への務めを果たしていると思う時が来るであろう。彼らがこのようなことをするのは、父をも私をも知らなかったからである。」

Epistolae 44.2.3

3

Haec autem locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, memores sitis quia ego dixi vobis (Joa. XVI, 2-4) .

PL 4, 350B

「しかし私がこれらのことを汝らに語ったのは、彼らの時が来たとき、私が汝らに語ったということを汝らが思い出すためである」(ヨハネ16:2-4)。

Epistolae 44.2.4

4

Nec quisquam miretur persecutionibus nos assiduis fatigari et pressuris angentibus frequenter urgeri, quando haec futura in novissimis temporibus Dominus ante praedixerit, et militiam nostram magisterio et hortamento sui sermonis instruxerit, Petrus quoque apostolus ejus docuerit ideo persecutiones fieri ut probemur, et ut dilectioni Dei, justorum praecedentium exemplo, nos etiam morte et passionibus copulemur.

PL 4, 350C

我々が絶え間ない迫害に疲れ果て、締めつける重圧にしばしば追い立てられていることを、誰も不思議に思うべきではない。主はこれらのことが終わりの時代に起こるであろうと予め予告し、その御言葉の教えと勧めによって我々の戦いを備えられたのであり、その使徒ペトロもまた、迫害が起こるのは我々が試されるためであり、先立つ義人たちの模範に倣って、死と受難とによって我々もまた神への愛に結ばれるためであると教えたのだから。

Epistolae 44.2.5

5

Posuit enim in Epistola sua dicens: Charissimi, nolite mirari ardorem accidentem vobis, qui ad tentationem vestram fit, nec excidatis tamquam novum aliquid vobis contingat; sed quotiescumque communicatis Christi passionibus, per omnia gaudete, ut et in revelatione facta claritatis ejus gaudentes exultetis.

PL 4, 351A

彼は自らの書簡の中でこう述べている。「最愛なる者たちよ、汝らに降りかかる火のような試練を、汝らを試すために起こることとして不思議に思ってはならない。また、何か新しいことが汝らの身に起こるかのように色を失ってはならない。むしろ、キリストの受難にあずかるたびに、あらゆる点で喜ぶがよい。それは、彼の栄光が現れるときにも、喜び踊ることができるためである。」

Epistolae 44.2.6

6

Si improperatur vobis in nomine Christi, beati estis, quia majestatis et virtutis Domini nomen in vobis requiescit, quod quidem secundum illos blasphematur, secundum nos autem honoratur (I Pet. IV, 12 14) .

PL 4, 351A

「もしキリストの名のゆえに汝らがそしられるならば、汝らは幸いである。主の威厳と力とを表す名が汝らの上にとどまっているからである。この名は、彼らにとっては冒瀆されるが、我々にとっては誉れとされる」(一ペトロ4:12-14)。

Epistolae 44.2.7

7

Docuerunt autem nos Apostoli ea quae de praeceptis Dominicis et coelestibus mandatis ipsi quoque didicerunt, Domino ipso scilicet corroborante nos et dicente: Nemo est qui relinquat domum, aut agrum, aut parentes, aut fratres, aut sorores, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei, et non recipiat septies tantum in isto tempore, in saeculo autem venturo vitam aeternam (Marc. X, 29; Luc. XVIII, 29, 30) .

PL 4, 351B

使徒たちはまた、主の戒めと天の掟について自らも学んだことを、我々に教えた。それは主御自身が我々を力づけてこう言われたとおりである。「神の国のために家、畑、両親、兄弟、姉妹、妻、子らを捨てながら、この時代において七倍を受けず、また来るべき世において永遠の生命を受けない者は、一人もいない」(マルコ10:29、ルカ18:29-30)。

Epistolae 44.2.8

8

Et iterum: Beati, inquit, eritis cum odio vos habuerint homines, et separaverint vos, et expulerint, et maledixerint nomini vestro quasi nequam propter Filium hominis. Gaudete in illa die et exultate: ecce enim merces vestra multa est in coelis (Luc. VI, 22, 23) .

PL 4, 351B

また重ねてこう言われている。「人々が汝らを憎み、汝らを退け、追い出し、人の子のゆえに汝らの名を悪しきものとして罵るとき、汝らは幸いである。その日には喜び踊るがよい。見よ、汝らの報いは天において大きいのだから」(ルカ6:22-23)。