キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola VII, Caput III 第VII書簡 第III章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 242A · 3 sectiones

Epistolae 7.3.1

1

Nam quod magis suasit et compulit ut has ad vos litteras scriberem, scire debetis, sicut Dominus ostendere et revelare dignatus est; dictum esse in visione: Petite, et impetratis; tunc deinde praeceptum plebi assistenti ut pro quibusdam personis designatis sibi peterent, in petendo autem fuisse dissonas voces et dispares voluntates, et vehementer hoc displicuisse illi qui dixerat, Petite, et impetratis, quod plebis inaequalitas discreparet, nec esset fratrum consensio una et simplex et juncta concordia, cum scriptum sit, Deus qui inhabitare facit unanimes in domo (Psal. LXVII, 7) , et in Actis Apostolorum legamus, Turba autem eorum qui crediderant anima ac mente una agebant (Act. IV, 32) ; et Dominus sua voce mandaverit dicens: Hoc est mandatum meum, ut diligatis invicem (Joa. XV, 17) .

PL 4, 242A

さて、諸君にこの手紙を書くよう私を説き、また促した何よりの理由を、諸君は知っておくべきである。それは、主が示し、また啓示するにふさわしいとされたとおりのことである。すなわち、幻の中で「求めよ、そうすれば得るであろう」と告げられ、それから、その場に居合わせた信徒たちに、自分たちに指し示されたある人々のために求めるようにと命じられたが、求めるにあたって声はばらばらで意志も食い違い、「求めよ、そうすれば得るであろう」と言った方は、これに激しく不快を覚えられたということである。それは、信徒の不揃いさが食い違いを生み、兄弟たちの合意が一つに結ばれた単純で調和した一致とならなかったからである。「神は心を一つにする者たちを家に住まわせられる」(詩篇67:7)と書かれ、また我々は使徒言行録において「信じた者たちの群れは、心も思いも一つにして行動していた」(使徒言行録4:32)と読み、また主は御自らの声で「これが私の掟である。互いに愛し合いなさい」(ヨハネ15:17)と命じられたとおりである。

Epistolae 7.3.2

2

Et iterum: Dico autem vobis quoniam, si duobus ex vobis convenerit in terra, de omni re quamcumque petieritis continget vobis a Patre meo qui in coelis est (Matth. XVIII, 19) . Quod si duo unanimes tantum possunt, quid si unanimitas apud omnes esset?

PL 4, 242B

また再び、「私は汝らに言う。もし汝らのうち二人が地上で一致するならば、汝らが求めるどんなことでも、天におられる私の父から汝らに与えられるであろう」(マタイ18:19)。もし二人が心を一つにするだけでこれほどのことができるならば、もしすべての者が心を一つにしたならば、どれほどのことができるであろうか。

Epistolae 7.3.3

3

Quod si secundum pacem quam nobis Dominus dedit universis fratribus conveniret, jampridem de divina misericordia impetrassemus quod petimus, nec tamdiu in hoc salutis et fidei nostrae periculo fluctuaremus. Immo vero, nec venissent fratribus haec mala, si in unum fraternitas fuisset animata.

PL 4, 242B

もし、主が我々に与えられた平和に従って、すべての兄弟たちのあいだで一致が成っていたならば、我々はとうに、求めているものを神の憐れみによって得ていたはずであり、この救いと信仰の危機のうちで、これほど長く漂うこともなかったであろう。いや、それどころか、もし兄弟団が心を一つにして生かされていたならば、これらの災いが兄弟たちに及ぶことすらなかったであろう。