キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola LIV, Caput VII 第LIV書簡 第VII章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 419A · 4 sectiones

Epistolae 54.7.1

1

Qui nunc vobis, dilectissimi fratres, conscientiae victricis vigor, quae sublimitas animi, quae in sensu exultantia, qui triumphus in pectore, unumquemque vestrum stare ad promissum Dei praemium, de judicio Dei esse securum, ambulare in metallis, captivo quidem corpore, sed corde regnante, scire Christum secum esse praesentem, gaudentem tolerantia servorum suorum per vestigia et vias suas ad regna aeterna gradientium?

PL 4, 419A

最愛の兄弟たちよ、今、諸君のうちに、勝利する良心のいかなる力が、いかなる魂の崇高さが、心のうちのいかなる歓喜が、胸のうちのいかなる勝利があることだろうか——諸君の一人一人が、神の約束された報いを目指して立ち、神の裁きについて安んじており、鉱山を歩みながら、身体こそ捕らわれていても心は支配しており、キリストがご自身の足跡と道とを通って永遠の国へと歩む、ご自身のしもべたちの忍耐を喜びつつ、共にいます方であることを知っているのだから。

Epistolae 54.7.2

2

Exspectatis quotidie laeti profectionis vestrae salutarem diem, et jam jamque de saeculo recessuri, ad martyrum munera et domicilia divina properatis, post has mundi tenebras visuri candidissimam lucem, et accepturi majorem passionibus omnibus et conflictationibus claritatem, Apostolo contestante et dicente: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad superventuram claritatem quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18) .

PL 4, 419A

諸君は日々、喜びをもって、自らの出立の救いの日を待ち望んでおり、今にもこの世を去ろうとして、殉教者の褒賞と神の住まいへと急いでいる。この世の闇の後に、いと白き光を見んとし、あらゆる受難と闘いにもまさる栄光を受けんとしている。使徒が証しして言うとおりである。「この時の受難は、我々のうちに現れるであろう来たるべき栄光に値するものではない」(ローマ8:18)。

Epistolae 54.7.3

3

Plane, quia nunc vobis in precibus efficacior sermo est, et ad impetrandum quod in pressuris petitur facilior oratio est, petite impensius et rogate ut confessionem omnium nostrum dignatio divina consummet, ut de istis tenebris et laqueis mundi nos quoque vobiscum integros et gloriosos Deus liberet, ut qui charitatis et pacis vinculo copulati contra haereticorum injurias et pressuras gentilium simul stetimus pariter in regnis coelestibus gaudeamus.

PL 4, 419B

まさに、今、諸君の祈りの言葉はいっそう力あるものであり、苦難のうちに求められることを得るための祈りはいっそう容易であるのだから、いっそう切に求め、願ってほしい。神の恩寵が我々すべての告白を成し遂げ給い、この世の闇と罠とから、我々もまた諸君とともに、無傷にして栄光ある者として神が解き放ち給うように。そうすれば、愛と和解の絆によって結ばれ、異端者たちの不正と異教徒たちの迫害とに対して共に立った我々が、天の国においても等しく喜び合うことになるであろう。

Epistolae 54.7.4

4

Opto vos, beatissimi ac dilectissimi fratres, in Domino bene valere et nostri semper et ubique meminisse.

PL 4, 419B

いと祝福されいと最愛なる兄弟たちよ、諸君が主にあって常に息災であり、いつでもどこでも我々を心に留めていてくれるよう願う。