キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola XLII, Caput II 第XLII書簡 第II章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 343B · 3 sectiones

Epistolae 42.2.1

1

Viderint quantum vobis caeteri gratulentur, vel quantum apud se ipsos singuli glorientur. Ego me et gratulari magis vobis et plus caeteris gloriari in hac vestra pacifica regressione et charitate confiteor. Simpliciter enim quid in meo corde fuerit debetis audire.

PL 4, 343B

ほかの者たちがどれほど諸君を祝しているか、あるいは各々が自分の内でどれほど誇っているか、それは彼らが判断すればよい。私はといえば、諸君のこの和解に満ちた立ち帰りと愛とについて、ほかの誰よりも大きく祝い、大きく誇っていることを告白する。というのも、私の心の中に何があったかを、諸君は率直に聞くべきだからである。

Epistolae 42.2.2

2

Dolebam vehementer et graviter angebar quod eis communicare non possem quos semel diligere coepissem. Posteaquam vos de carcere prodeuntes schismaticus et haereticus error excepit, sic res erat quasi vestra gloria in carcere remansisset.

PL 4, 343B

私は激しく痛み、重く苦しんでいた。かつて愛し始めた者たちと交わりを持つことができなかったからである。諸君が牢獄から出て来た後、分裂的で異端的な誤りが諸君を迎えたとき、事態はまるで、諸君の栄光が牢獄の中に留まってしまったかのようであった。

Epistolae 42.2.3

3

Illic enim resedisse vestri nominis dignitas videbatur quando milites Christi non ad Ecclesiam de carcere redirent, in quem prius cum Ecclesiae laude et gratulatione venissent.

PL 4, 344A

というのも、キリストの兵士たちが、かつて教会の称賛と祝いとともに入ったその牢獄から、教会へと戻って来なかったとき、諸君の名の尊厳は、まさにそこにとどまってしまったように見えたからである。