Epistolae 24.1.1
Cyprianus Moysi et Maximo presbyteris et caeteris confessoribus, dilectissimis fratribus, salutem.
PL 4, 287Cキプリアヌスより、司祭モイセスとマクシムス、およびほかの告白者たちなる最愛の兄弟たちへ、挨拶を送る。
Epistolae 24.1.2
Gloriam fidei et virtutis vestrae, fortissimi ac beatissimi fratres, jampridem de opinione cognoveram, laetatus satis et plurimum gratulatus quod vos confessione sui nominis paraverit ad coronam Domini nostri Jesu Christi praecipua dignatio.
PL 4, 287C最も勇敢にして最も幸いなる兄弟たちよ、諸君の信仰と徳の栄光については、既に評判によって知っていた。諸君を、その名の告白によって、我々の主イエス・キリストの冠へと備えてくれた格別の恩寵を、私は大いに喜び、大いに祝した。
Epistolae 24.1.3
Vos enim primores et duces ad nostri temporis praelium facti, coelestis militiae signa movistis. Vos spiritale certamen quod nunc geri Deus voluit vestris virtutibus imbuistis.
PL 4, 287Cなぜなら、諸君はこの我々の時代の戦いにおける先陣であり指導者とされ、天の軍勢の軍旗を進めたからである。諸君は、神が今行われることを望まれた霊的な戦いを、自らの徳をもって染め上げたのである。
Epistolae 24.1.4
Vos surgentis belli impetus primos immobili robore atque inconcussa stabilitate fregistis. Inde initia felicia pugnandi orta sunt; inde vincendi auspicia coeperunt. Contigit hic per tormenta consummari martyria.
PL 4, 288B諸君は、起こりつつある戦いの最初の猛攻を、揺るがぬ強さと動じぬ堅固さとをもって打ち砕いた。そこから戦いの幸先よい始まりが生まれ、そこから勝利の前兆が起こった。この地では、拷問を通して殉教が全うされることが起こったのである。
Epistolae 24.1.5
Sed qui in congressione praecedens exemplum virtutis fratribus factus est, cum martyribus in honore communis est. Coronas vestra manu sertas inde huc tradidistis, et de poculo salutari fratribus propinastis.
PL 4, 288Bだが、戦いにおいて先んじ、兄弟たちにとって徳の実例となった者は、殉教者たちと栄誉を共にする。諸君は、自らの手で編んだ冠をそこからここへと伝え、救いの杯から兄弟たちへ酌み交わしたのである。