Epistolae 10.2.1
Et lapsis quidem potest in hoc venia concedi. Quis enim non mortuus vivificari properet? quis non ad salutem suam venire festinet? Sed praepositorum est praeceptum tenere, et vel properantes vel ignorantes instruere, ne qui ovium pastores esse debent lanii fiant.
PL 4, 254C背教した者たちについては、この点で赦しが与えられうるであろう。死んでいる者が生き返ることを急がぬ者があろうか。誰が自らの救いに至ることを急がずにいられようか。しかし、上に立つ者たちの務めは、命令を守ることであり、急いている者たちにも、わきまえのない者たちにも教え導くことである。羊の牧者であるべき者たちが、屠殺人とならぬように。
Epistolae 10.2.2
Ea enim concedere quae in perniciem vertant, decipere est; nec erigitur sic lapsus, sed per Dei offensam magis impellitur ad ruinam. Vel ex vobis itaque discant quod docere debuerant.
PL 4, 254C破滅へと転じるようなことを許すのは、欺くことにほかならない。そうしても背教した者は立ち直るのではなく、神の御怒りによっていっそう滅びへと追いやられるのである。それゆえ、彼らが教えるべきであったことを、せめて諸君から学ばせるがよい。
Epistolae 10.2.3
Petitiones et desideria vestra episcopo servent, et ad pacem vobis petentibus dandam maturum et pacatum tempus exspectent . Ante est ut a Domino pacem mater prior sumat, tunc secundum vestra desideria de filiorum pace tractetur.
PL 4, 254C彼らは、諸君の願いと望みを司教のために取っておくがよい。そして、諸君が求める和解を与えるにふさわしい、熟した落ち着いた時を待つがよい。まず母である教会が主から和解を得るのが先であり、その後に諸君の望みに従って、子らの和解について取り計らわれるべきである。