Epistolae 25.7.1
Eluendae sunt igitur impio sacrificio manus inquinatae operibus bonis, et nefario cibo ora misera polluta poenitentiae sunt verae sermonibus expianda, et in secretis cordis fidelis novellandus et consecrandus est animus.
PL 4, 296Bそれゆえ、不敬な生贄によって汚れた手は、善き行いによって洗い清められねばならず、忌まわしい食物によって汚された哀れな口は、真実の悔悛の言葉によって贖われねばならず、心の秘められた奥で、信仰篤い魂が新たにされ、聖別されねばならない。
Epistolae 25.7.2
Crebri poenitentium gemitus audiantur: non semel tantum, sed iterum fideles ex oculis lacrymae profundantur, ut illi ipsi oculi qui male simulachra conspexerunt, quae illicita commiserant, satisfacientibus Deo fletibus deleant.
PL 4, 296B悔悛する者たちの度重なる嘆きが聞かれるがよい。ただ一度だけでなく、繰り返し、真実の涙が目から流れ出るがよい。それは、悪しくも偶像を見つめてしまったその目そのものが、自らが犯した許されざる行いを、神に対する贖いの涙によって拭い去るためである。
Epistolae 25.7.3
Non est nisi patientia morbis necessaria. Luctantur cum suo dolore qui languent, et ita demum sperant sanitatem, si tolerantia superarint dolorem; infidelis enim cicatrix quam cito festinans medicus induxit, et ad quemlibet casum medela rescinditur, si non fideliter de ipsa tarditate remedia praestentur: cito rursus in incendium flamma revocatur, nisi totius ignis, etiam usque ad extremam scintillam, materia restinguatur; ut merito hujusmodi homines sciant sibi etiam de ipsa mora magis consuli et fideliora necessariis dilationibus remedia praestari.
PL 4, 297A病には忍耐だけが必要である。病み衰えた者たちは自らの苦痛と闘い、忍耐が苦痛に打ち勝つときに初めて健やかさを望み得る。急いだ医者が早々にもたらした頼りない瘡蓋は、いかなる出来事によっても剥がれ落ちる。もし、その遅さについて誠実に手当てが施されないならば、である。総じて火は、たとえ最後の火花に至るまでも、その素材が消し尽くされないかぎり、すぐさま再び燃え上がるものである。それゆえ、このような者たちは、自分たちにとってもまた、まさにこの猶予によってこそより多く配慮がなされており、必要な遅延によってより確かな手当てがもたらされていることを、当然のこととして知るがよい。
Epistolae 25.7.4
Caeterum, ubi erit quod custodia squalidi carceris includuntur qui Christum confitentur, si sine periculo fidei sunt qui negaverunt? ubi quod in nomine Dei catenarum ambitu vinciuntur, si sine communicatione non sunt qui confessionem Dei non retinuerunt? ubi quod detenti martyres gloriosas animas ponunt, si qui dereliquerunt fidem periculorum et delictorum suorum non sentiunt magnitudinem?
PL 4, 297Aさもなければ、キリストを告白する者たちが、汚れた牢獄の拘禁に閉じ込められていることは、いったいどこに存するのか。もし、信仰を否んだ者たちが信仰の危険なしにいるとすれば。神の御名において鎖の輪に縛られていることは、いったいどこに存するのか。もし、神への告白を保たなかった者たちが交わりを断たれずにいるとすれば。拘留された殉教者たちが栄光ある魂を捧げることは、いったいどこに存するのか。もし、信仰を捨てた者たちが、自分たちの危険と罪との大きさを感じないでいるとすれば。
Epistolae 25.7.5
Quod si nimiam impatientiam praeferunt et intolerabili festinatione communicationem exposcunt, frustra querula ista et invidiosa ac nihil adversus veritatem valentia jactant petulanti et infreno ore convicia, quandoquidem licuerit illis suo jure retinere quod nunc sua sponte quaesita necessitate coguntur postulare.
PL 4, 297Bもし彼らが度を過ぎた性急さを示し、耐え難い焦りをもって交わりを要求するならば、彼らが、あつかましく抑えの利かない口で投げつける、この不平がましく妬みに満ちた、真理に対して何の力も持たない罵りは、空しいものである。というのも、彼らは、今や自ら求めた必要に強いられて要求しているものを、以前は自らの権利によって保持することができたはずだからである。
Epistolae 25.7.6
Fides enim quae potuit Christum confiteri, potuit et a Christo in communicatione retineri. Optamus te, beatissime ac gloriosissime papa, in Domino semper bene valere et nostri meminisse.
PL 4, 297C実に、キリストを告白することができた信仰は、キリストによって交わりのうちに保たれることもできたはずである。至福にして最も栄光ある父よ、あなたが主にあっていつも息災であり、我々を心に留めていてくれるようにと願う。