キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola XLV, Caput III 第XLV書簡 第III章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 361A · 5 sectiones

Epistolae 45.3.1

1

Quae omnia istic, secundum litteras vestras, fraternitas nostra cogitans et dolenter examinans, prompte omnes et libenter ac largiter subsidia nummaria fratribus contulerunt, semper quidem secundum fidei suae firmitatem ad opus Dei proni, nunc tamen magis ad opera salutaria contemplatione tanti doloris accensi.

PL 4, 361A

これらすべてのことを、諸君の手紙に従って、我々の兄弟団はここで思いめぐらし、悲しみをもって検討した上で、皆すみやかに、また喜んで、そして惜しみなく、兄弟たちのために金銭の援助を持ち寄った。もとより彼らは自らの信仰の堅固さゆえに常に神の御業へと傾いてはいたが、今はこの大きな苦しみを目の当たりにして、いっそう救いの御業へと燃え立たされたのである。

Epistolae 45.3.2

2

Nam, cum Dominus in Evangelio suo dicat, Infirmus fui, et visitastis me, quanto nunc quoque cum majore operis nostri mercede dicturus est: Captivus fui, et redemistis me (Matth. XXV, 36) .

PL 4, 361A

実に、主が福音の中で「私は病んでいた、そして汝らは私を見舞った」と言われるのなら、我々の働きに対してより大きな報いをもって、今こう言われるのはいかばかりであろうか。「私は捕らわれていた、そして汝らは私を贖い出した」(マタイ25:36)。

Epistolae 45.3.3

3

Et cum denuo dicat, In carcere fui, et venistis ad me, quanto plus est cum coeperit dicere: « In carcere captivitatis fui, et clausus et vinctus apud barbaros jacui, et de carcere illo servitutis liberastis me, » cum judicii dies venerit praemium de Domino recepturi?

PL 4, 361A

また重ねて「私は牢獄にいた、そして汝らは私のもとへ来た」と言われるのなら、こう言われ始めるとき、それはいっそう大きなことではないか。「私は捕囚の牢獄にいた、閉じ込められ、鎖に繋がれて蛮族のもとに横たわっていた。そして汝らは、あの隷属の牢獄から私を解き放った」——審判の日が来たとき、主から報いを受けようとするそのときに。

Epistolae 45.3.4

4

Denique maximas vobis gratias agimus quod nos vestrae sollicitudinis et tam bonae ac necessariae operationis participes esse voluistis, ut offerretis nobis agros uberes, in quibus spei nostrae semina mitteremus, expectaturi messem de amplissimis fructibus qui de hac coelesti et salutari operatione proveniunt.

PL 4, 361B

最後に、諸君が我々に、諸君の配慮と、これほど善く必要な働きとに与らせようと望んでくれたことに、我々は最大の感謝を捧げる。それは諸君が我々に豊かな畑を提供し、そこに我々の希望の種を蒔かせ、この天的で救いに資する働きから生じる、この上なく豊かな実りの収穫を待ち望ませてくれたからである。

Epistolae 45.3.5

5

Misimus autem sestertia centum millia nummorum, quae istic in ecclesia cui de Domini indulgentia praesumus, cleri et plebis apud nos consistentis collatione collecta sunt, quae vos illic pro vestra diligentia dispensabitis.

PL 4, 361B

さて、我々は十万セステルティウスを送った。これは、主の御恵みによって我々が司っているこの地の教会において、我々のもとに集う聖職者団と信徒との献金によって集められたものであり、諸君はそちらでこれを、諸君の配慮に従って分配してくれるであろう。