Epistolae 58.1.1
Cyprianus Sergio et Rogatiano et caeteris confessoribus in Domino perpetuam salutem. Saluto vos, fratres charissimi ac beatissimi, optans ipse quoque conspectu vestro frui, si me ad vos pervenire loci conditio permitteret.
PL 4, 424Bキプリアヌスから、セルギウスとロガティアヌスと、その他の告白者たちへ、主にあって永遠の挨拶を送る。最愛にして至福なる兄弟たちよ、私は諸君に挨拶する。もし場所の事情が私が諸君のもとに至ることを許すならば、私自身も諸君の姿を目にする喜びにあずかりたいと願っている。
Epistolae 58.1.2
Quid enim mihi optatius et laetius posset accidere quam nunc vobis inhaerere, ut complecteremini me manibus illis quae purae et innocentes et Dominicam fidem servantes sacrilega obsequia respuerunt?
PL 4, 424B今、諸君のもとにとどまり、清く汚れなく、主の信仰を守りながら瀆聖的な奉仕を退けたかの手によって私が抱きしめられること、これより望ましく喜ばしいことが私に起こりえようか。
Epistolae 58.1.3
Quid jucundius et sublimius quam osculari nunc ora vestra, quae gloriosa voce Dominum confessa sunt, conspici etiam praesentem ab oculis vestris, qui, despecto saeculo, conspiciendo Deo digni extiterunt?
PL 4, 425A栄光ある声をもって主を告白した諸君の口に今口づけすること、この世を蔑み、神を仰ぎ見るにふさわしい者となった諸君の目に、この身が現に映ること、これより喜ばしく崇高なことがあろうか。
Epistolae 58.1.4
Sed, quoniam huic laetitiae interesse facultas non datur, has pro me ad aures et ad oculos vestros vicarias litteras mitto, quibus gratulor pariter et exhortor ut in confessione coelestis gloriae fortes et stabiles persevcretis, et ingressi viam Dominicae dignationis, ad accipiendam coronam spiritali virtute pergatis, habentes Dominum protectorem et ducem qui dixit: Ecce vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem mundi (Matth., XXVIII, 20).
PL 4, 425Aしかし、この喜びに与る機会が私には与えられていないので、私に代わってこの手紙を諸君の耳と目のもとに送る。この手紙をもって私は諸君を祝すると同時に、天の栄光の告白において強く揺るぎなくあり続けるよう、また主の思し召しの道に入った以上、霊の力をもって冠を受けるべく進み行くよう勧める。『見よ、私は世の終わりの日に至るまで、汝らとともにいる』(マタイ28:20)と言われた主を、守り手また導き手として持ちながら。
Epistolae 58.1.5
O beatum carcerem, quem illustravit vestra praesentia! o beatum carcerem, qui homines mittit ad coelum! o tenebras lucidiores sole ipso et luce hac mundi clariores, ubi modo constituta sunt! Dei templa et sanctificanda divinis confessionibus membra vestra.
PL 4, 425Bおお、幸いなる牢獄よ、諸君の存在がそれを照らしたのだ。おお、幸いなる牢獄よ、人々を天へと送り出す牢獄よ。おお、太陽そのものよりも輝かしく、この世のこの光よりも明るい闇よ、そこにいま置かれているのは、神の神殿である諸君の肢体、すなわち神聖な告白によって聖化されるべき肢体なのである。