キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola XXXVI, Caput I 第XXXVI書簡 第I章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 327A · 9 sectiones

Epistolae 36.1.1

1

Cyprianus presbyteris et diaconibus fratribus salutem. Quamquam sciam vos, fratres charissimi, litteris meis frequenter admonitos esse ut gloriosa voce Dominum confessis et in carcere constitutis omnis diligentia praebeatur, tamen identidem vobis incumbo, ne quid ad curam desit iis quibus ad gloriam nihil deest.

PL 4, 327A

キプリアヌスより、司祭たちと助祭たちなる兄弟たちに挨拶を送る。最愛の兄弟たちよ、諸君が、栄光ある声をもって主を告白し、獄に留め置かれている者たちに、あらゆる配慮が払われるようにと、私の手紙によってすでにたびたび諭されていることは知っている。それでもなお、私は重ねて諸君に強く求める。栄光において何一つ欠けるところのない者たちに、配慮において欠けるところがあってはならない。

Epistolae 36.1.2

2

Atque utinam loci et gradus mei conditio permitteret ut ipse nunc praesens esse possem! promptus et libens solemni ministerio cuncta circa fortissimos fratres nostros dilectionis obsequia complerem.

PL 4, 327A

そして、私の居場所と地位の状況が、いま自ら居合わせることを許してくれさえすればよいのだが。そうすれば、私は進んで喜んで、厳かな務めをもって、我々のもっとも勇敢な兄弟たちをめぐる愛の奉仕のすべてを果たすことであろう。

Epistolae 36.1.3

3

Sed officium meum vestra, quaeso, diligentia representet, et faciat omnia quae fieri oportet circa eos quos in talibus meritis fidei ac virtutis suae illustravit divina dignatio.

PL 4, 328A

しかし、私の務めを、どうか諸君の配慮によって代わって果たしてほしい。そして、信仰と徳のこのような功績によって神の思し召しが輝かせた者たちについて、なされるべきすべてのことをなしてほしい。

Epistolae 36.1.4

4

Corporibus etiam omnium qui, etsi torti non sunt in carcere, tamen glorioso exitu mortis excedunt, impertiatur et vigilantia et cura propensior.

PL 4, 328A

また、獄において拷問を受けなかったとしても、栄光ある死の終わりによってこの世を去る者たちすべての遺体にも、より一層の配慮と気遣いが施されるように。

Epistolae 36.1.5

5

Neque enim virtus eorum aut honor minor est quo minus ipsi quoque inter beatos martyres aggregentur: quod in illis est, toleraverunt quicquid tolerare parati et prompti fuerunt.

PL 4, 328A

彼らの徳や誉れが、それによって幸いなる殉教者たちの中に数えられないほどに劣っているわけではない。彼らに関するかぎりでは、耐え忍ぶ用意があり、進んで耐え忍ぼうとしたすべてを、彼らは実際に耐え忍んだのである。

Epistolae 36.1.6

6

Qui se tormentis et morti sub oculis Dei obtulit, passus est quicquid pati voluit; non enim ipse tormentis, sed tormenta ipsi defuerunt .

PL 4, 328A

神の目の前で自らを拷問と死とに差し出した者は、自ら苦しむことを望んだすべてを、すでに苦しんだのである。というのも、彼が拷問に欠けていたのではなく、拷問のほうが彼に欠けていたのだからである。

Epistolae 36.1.7

7

Qui in me confessus fuerit coram hominibus, et ego in illo confitebor coram Patre meo qui in coelis est (Matth. X, 32) , dicit Dominus. Confessi sunt Qui toleraverit usque ad finem hic salvus erit (Ibid., 22) , dicit Dominus.

PL 4, 328B

「私を人々の前で告白する者は、天におられる私の父の前で、私もまたその者を告白しよう」(マタイ10:32)と主は言われる。彼らは告白した。「最後まで耐え忍ぶ者は救われる」(マタイ10:22)と主は言われる。

Epistolae 36.1.8

8

Toleraverunt, et ad finem usque incorrupta et immaculata virtutum suarum merita pertulerunt. Et iterum scriptum est: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae (Apoc. II, 10) . Usque ad mortem fideles et stabiles et inexpugnabiles perseveraverunt.

PL 4, 328B

彼らは耐え忍び、最後まで、その徳の功績を、汚れなく、傷つけられぬまま貫いた。そして、こうも書かれている。「死に至るまで忠実であれ。そうすれば私は汝に命の冠を与えよう」(黙示録2:10)。彼らは死に至るまで、忠実に、揺るぎなく、征服されぬまま、耐え抜いた。

Epistolae 36.1.9

9

Cum voluntati et confessioni nominis in carcere et in vinculis accedit et moriendi terminus, consummata martyris gloria est.

PL 4, 328B

獄と鎖の中での意志と、名の告白とに、死という終わりが加わるとき、殉教者の栄光は完成する。