Epistolae 52.1.1
Cyprianus, qui et Thascius, Florentio, cui et Pupiano, fratri salutem. Ego te, frater, credideram tandem jam ad poenitentiam converti, quod in praeteritum tam infanda, tam turpia, tam etiam gentilibus execranda aut audisses de nobis temere aut credidisses.
PL 4, 399Bキプリアヌス、またの名タスキウスより、プピアヌスとも呼ばれる兄弟フロレンティウスへ、挨拶を送る。兄弟よ、私はお前が、過去にあれほど言語に絶し、あれほど恥ずべき、異教徒でさえ忌み嫌うほどのことを我々について軽率にも聞き、あるいは信じたことについて、ついに悔悛へと立ち返ったのだと信じていた。
Epistolae 52.1.2
Porro autem etiam nunc in litteris tuis animadverto eumdem te adhuc esse qui prius fueras, eadem te de nobis credere et in eo quod credideris perseverare, et, ne forte claritatis et martyrii tui dignitas nostra communicatione maculetur, in mores nostros diligenter inquirere, et post Deum judicem, qui sacerdotes facit, te velle, non dicam de me (quantus enim ego sum)! sed de Dei et Christi judicio judicare.
PL 4, 400Cしかし今また、お前の手紙において私が見て取るのは、お前が以前のままの人物であり続けているということ、同じことを我々について信じ、信じたことに固執しているということ、そして、栄光と殉教というお前の品位が我々との交わりによって汚されはしないかと恐れて、我々の行状を入念に詮索しているということ、そして司教たちを立てる神なる審判者の後で——私についてなど言うまい(私など何ほどのものであろうか)——お前が神とキリストの裁きについてまで裁こうとしているということである。
Epistolae 52.1.3
Hoc est in Deum non credere, hoc est rebellem adversus Christum et adversus Evangelium ejus existere, ut cum ille dicat: Nonne duo passeres asse vaeneunt? et neuter eorum cadit in terram sine Patris voluntate (Matth. X, 29) , et probet majestas ejus et veritas sine conscientia et permissu Dei etiam minora non fieri, tu existimes sacerdotes Dei sine conscientia ejus in Ecclesia ordinari?
PL 4, 401Aこれは神を信じないということであり、これはキリストとその福音に対して反逆者となるということである。なぜなら、かの方は言われる、『二羽の雀は一アサリオンで売られているではないか。しかもその一羽も、父の御心なしには地に落ちない』(マタイ10:29)、と。そしてその威厳と真理は、神の認識と許しなしにはより小さな事すら起こらないことを証しているのに、お前は、神の司教たちが教会において神の認識なしに叙任されると考えるのか。
Epistolae 52.1.4
Nam credere quod indigni et incesti sint qui ordinantur, quid aliud est quam credere quod non a Deo nec per Deum sacerdotes ejus in Ecclesia constituantur?
PL 4, 401Aというのも、叙任される者たちが不適格で汚れた者であると信じることは、神の司教たちが、神によってでもなく、神を通してでもなく、教会において立てられていると信じること以外の何であろうか。