キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola LV, Caput II 第LV書簡 第II章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 421A · 3 sectiones

Epistolae 55.2.1

1

Nam, quasi bonus et verus doctor, quid nos discipuli secuti apud praesidem dicere deberemus, prior apud acta proconsulis pronuntiasti, et tuba canens Dei milites, coelestibus armis instructos, ad congressionis praelium excitasti, et in acie prima pugnans spiritali gladio diabolum interfecisti, agmina quoque fratrum hinc et inde verbis tuis composuisti, ut insidiae inimico undique tenderentur, et cadaveris ipsius publici hostis nervi concisi calcarentur.

PL 4, 421A

というのも、善き真の師として、我々弟子たちが総督の前で何を語るべきかを、お前は先んじて、総督の訴訟記録において言い表し、ラッパを吹き鳴らして、天の武具を備えた神の兵士たちを、相まみえる戦いへと奮い立たせ、最前列で戦いながら、霊の剣によって悪魔を打ち殺し、また、兄弟たちの隊列を、お前の言葉によってあちらこちらに配した。それは、敵に対してあらゆる方面から罠が張られ、公共の敵であるその亡骸の筋が断ち切られて踏みにじられるようにするためであった。

Epistolae 55.2.2

2

Crede nobis, charissime, quoniam non est a centesimo praemio minor tua innocens anima, quae nec saeculi primos impetus timuit, nec ire in exsilium recusavit, nec relinquere civitatem dubitavit, nec in deserto loco commorari horruit; et, quoniam multis documentum confessionis dedit, ipsa martyrum prior duxit.

PL 4, 421A

最愛なる者よ、我々を信じてほしい。お前の無垢な魂は、百倍の報いに劣るものではない。その魂は、この世の最初の攻撃を恐れず、追放されることを拒まず、都市を去ることをためらわず、荒れた地に留まることを恐れなかった。そして、多くの者に告白の証しを与えたがゆえに、それ自身が殉教者たちに先んじて導いたのである。

Epistolae 55.2.3

3

Alios enim ad martyria facienda exemplo suo provocavit; et non tantum martyrum de saeculo jam excedentium socia esse coepit, sed cum et futuris coelestem amicitiam copulavit.

PL 4, 421B

というのも、お前の魂は自らの模範によって、他の者たちを殉教へと駆り立てたからである。そして、すでにこの世を去った殉教者たちの仲間となっただけでなく、これから殉教する者たちとも、天の友情を結んだのである。