キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola XXV, Caput VI 第XXV書簡 第VI章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 294B · 7 sectiones

Epistolae 25.6.1

1

Ecce aliud gaudium nostrum, quod in officio episcopatus tui, licet interim a fratribus pro temporis conditione distractus es, tamen non defuisti, quod litteris confessores frequenter corroborasti, quod etiam sumptus necessarios de tuis laboribus justis praebuisti, quod in omnibus te praesentem quodammodo semper exhibuisti, quod in nulla officii tui parte quasi aliquis desertor claudicasti.

PL 4, 294B

見よ、我々のもう一つの喜びを。すなわち、あなたが司教の務めにおいて、時の情況ゆえに一時は兄弟たちから離れていたとはいえ、それでも務めを欠かすことがなかったこと、あなたが手紙によって告白者たちをたびたび力づけたこと、あなたが自らの正当な労苦から必要な費用をも提供したこと、あなたがすべてのことにおいて、いわば常に自らをそこにいる者として示し続けたこと、あなたが自らの務めのいかなる部分においても、逃亡者のごとくよろめくことがなかったこと、これである。

Epistolae 25.6.2

2

Sed quod nos ad majorem laetitiam robustius provocavit tacere non possumus, quin omni vocis nostrae testimonio prosequamur.

PL 4, 295A

だが、我々を一層の喜びへとより強く駆り立てたことについては、我々の声のあらゆる証しをもって語り伝えることを、黙っているわけにはいかない。

Epistolae 25.6.3

3

Animadvertimus enim te congruente censura et eos digne objurgasse qui, immemores delictorum suorum, pacem a presbyteris per absentiam tuam festinata et praecipiti cupiditate extorsissent, et illos qui sine respectu Evangelii sanctum Domini canibus et margaritas porcis profana facilitate donassent, cum grande delictum, et per totum pene orbem incredibili vastatione grassatum, non oporteat nisi, ut ipse scribis, caute moderateque tractari, consultis omnibus episcopis, presbyteris, diaconibus, confessoribus, et ipsis stantibus laicis, ut in tuis litteris et ipse testaris; ne, dum volumus importune ruinis subvenire, alias majores ruinas videamur parare: ubi enim divinus sermo relinquitur, si tam facile peccantibus venia praestetur?

PL 4, 295A

我々は、あなたがふさわしい譴責をもって、自らの罪を顧みることなく、あなたの不在に乗じて、性急で慌ただしい欲求から司祭たちより和解を強奪した者たちを、また、福音を顧みることなく、主の聖なるものを犬に、真珠を豚に、俗な安易さでもって投げ与えた者たちを、正当にも咎めたことに気づいている。というのも、これほど大きな罪、しかもほとんど全世界にわたって信じ難いほどの荒廃をもって蔓延した罪は、あなた自身が書いているとおり、また、あなた自身が手紙の中で証ししているとおり、すべての司教たち、司祭たち、助祭たち、告白者たち、さらには立場を保っている信徒たちにも諮った上で、慎重かつ節度をもって扱われるほかないからである。我々が性急に破滅を救おうと望みながら、かえって一層大きな別の破滅を用意しているように見えることのないようにするためである。実に、罪を犯した者たちにこれほど容易く赦しが与えられるならば、神の御言葉はどこに残るというのか。

Epistolae 25.6.4

4

Fovendi sunt sane ipsorum animi et ad maturitatis suae tempus nutriendi, et de Scripturis sanctis quam ingens et supra omnia peccatum commiserint instruendi.

PL 4, 295B

確かに、彼らの心は労わられ、その成熟の時に至るまで育まれねばならず、また、聖書によって、自分たちがいかに大きな、あらゆることに勝る罪を犯したかを教えられねばならない。

Epistolae 25.6.5

5

Nec hoc animentur quia multi sunt; sed hoc ipso magis reprimantur quia non pauci sunt, Nihil ad extenuationem delicti numerus impudens valere consuevit, sed pudor, sed modestia, sed patientia, sed disciplina, sed humilitas atque subjectio, sed alienum de se expectasse judicium, sed alienam de suo sustinuisse sententiam.

PL 4, 296A

彼らは、自分たちが多数であることによって勇気づけられてはならない。むしろ、少数ではないというまさにそのことによって、なおのこと抑えられねばならない。恥知らずな数の多さは、罪を軽くすることに何ら力を持ち得ない。むしろ力を持つのは、恥じらいであり、慎ましさであり、忍耐であり、訓練であり、謙遜と服従であり、自分について他者の裁きを待ったことであり、自分の身について他者の判決を耐え忍んだことである。

Epistolae 25.6.6

6

Hoc est quod poenitentiam probat; hoc est quod impresso vulneri inducit cicatricem; hoc est quod dejectae mentis ruinas erigit et attollit, quod ardentem delictorum aestuantium vaporem restinguit et finit.

PL 4, 296A

これこそが悔悛を証するものであり、これこそが刻まれた傷に瘡蓋をもたらすものであり、これこそが打ちひしがれた心の崩壊を立て起こし、これこそが、燃えたぎる罪の熱気を消し、終わらせるものなのである。

Epistolae 25.6.7

7

Non enim quae sanorum sunt corporum medicus aegris dabit, ne importunus cibus tempestatem valetudinis saevientis non reprimat, sed accendat; scilicet ne quod potuisset maturius jejunio extenuari, per impatientiam longius pasta cruditate producat.

PL 4, 296A

医者は、健やかな肉体に適うものを、病んだ者に与えることはしない。時宜を得ない食物が、猛威をふるう病の嵐を鎮めるどころか、かえって煽り立てないようにするためである。すなわち、断食によってより早く軽くなり得たはずのものを、我慢のなさゆえに、いつまでも与え続けられた未消化のものによって、いっそう長引かせることのないようにするためである。