Epistolae 36.2.1
Denique et dies eorum quibus excedunt annotate, ut commemorationes eorum inter memorias martyrum celebrare possimus: quamquam Tertullus, fidelissimus et devotissimus frater noster, pro caetera sollicitudine et cura sua quam fratribus in omni obsequio operationis impertit, qui nec illic circa curam corporum deest, scripserit et scribat ac significet mihi dies quibus in carcere beati fratres nostri ad immortalitatem gloriosae mortis exitu transeunt, et celebrentur hic a nobis oblationes et sacrificia ob commemorationes eorum, quae cito vobiscum, Domino protegente, celebrabimus.
PL 4, 328B最後に、彼らがこの世を去る日を記録してほしい。それは、彼らの記念を殉教者たちの記念のうちに祝うことができるようにするためである。とはいえ、我々のもっとも忠実でもっとも献身的な兄弟テルトゥルスは、兄弟たちにあらゆる奉仕の務めにおいて注いでいるほかの配慮と気遣いのゆえに、遺体の世話についてもかの地で怠ることなく、獄にある我々の祝福された兄弟たちが栄光ある死の終わりによって不死へと移る日を、私に書き送っており、また書き送るであろうし、知らせてくれるであろう。そして、こちらでも彼らの記念のために、我々が奉献と犠牲を祝うことにする。それを我々は、主のご加護のもと、速やかに諸君とともに祝うことになるであろう。
Epistolae 36.2.2
Pauperibus quoque, ut saepe jam scripsi, cura ac diligentia vestra non desit, iis tamen qui, in fide stantes et nobiscum fortiter militantes, Christi castra non reliquerunt; quibus quidem nunc major a nobis et dilectio et cura praestanda est quod nec paupertate adacti, nec persecutionis tempestate prostrati, cum Domino fideliter serviunt, caeteris quoque pauperibus exemplum fidei praebuerunt.
PL 4, 329Aまた、すでにたびたび書いたとおり、貧しい者たちへの諸君の配慮と気遣いが欠けることのないように。ただし、信仰にとどまり、我々とともに勇敢に戦い、キリストの陣営を離れなかった者たちに対してである。彼らにこそ、我々はいっそう大きな愛と配慮を払うべきである。なぜなら、彼らは貧しさに追い立てられることも、迫害の嵐に打ちのめされることもなく、主に忠実に仕えつつ、ほかの貧しい者たちにも信仰の模範を示してきたからである。
Epistolae 36.2.3
Opto vos, fratres charissimi ac desiderantissimi, semper bene valere et nostri meminisse. Fraternitatem meo nomine salutate. Valete.
PL 4, 329B最愛にして、もっとも慕わしい兄弟たちよ、諸君がつねに息災であり、我々のことを心に留めているように願う。兄弟団に、私の名において挨拶を伝えよ。息災であれ。