キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola XLVII, Caput V 第XLVII書簡 第V章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 371B · 6 sectiones

Epistolae 47.5.1

1

Ergo, ne indisciplinati consumantur et pereant da operam, frater charissime, ut, quantum potes, consiliis salutaribus fraternitatem regas et singulis ad salutem suam consulas.

PL 4, 371B

それゆえ、訓練に従わぬ者たちが滅ぼされ、滅び去ることのないよう、最愛の兄弟よ、力の及ぶかぎり、救いをもたらす助言をもって兄弟団を治め、各々にその救いについて配慮するよう努めてほしい。

Epistolae 47.5.2

2

Arcta et angusta est via per quam ingredimur ad vitam, sed summus et magnus est fructus cum pervenimus ad gloriam. Qui se semel castraverunt propter regnum coelorum, Deo per omnia placeant, nec sacerdotes Dei aut Ecclesiam Domini scandalo suae pravitatis offendant.

PL 4, 371B

我々が生命へと入ってゆくその道は、狭く細い。しかし、栄光へと到達したときの実りは、この上なく大いなるものである。天の御国のために一度自らを去勢した者たちは、あらゆる点で神に喜ばれるがよい。自らの邪悪のつまずきによって、神の司教たちや主の教会を傷つけてはならない。

Epistolae 47.5.3

3

Et si ad praesens a nobis quidam ex fratribus nostris contristari videntur, nos tamen in salubri persuasione maneamus, scientes et Apostolum dixisse: Ergo ego inimicus factus vobis sum verum dicens vobis (Gal. IV, 16) ?

PL 4, 372A

そして、たとえ今、我々の兄弟たちのうち幾人かが、我々によって悲しませられているように見えても、我々はなお救いをもたらす確信のうちにとどまろう。使徒もまたこう言ったことを知っているからである。「それでは、私は汝らに真実を語ったことによって、汝らの敵となったのか」(ガラテヤ4:16)。

Epistolae 47.5.4

4

Quod si obtemperaverint nobis, lucrati sumus fratres, et eos ad salutem pariter et dignitatem nostro sermone formavimus.

PL 4, 372A

もし彼らが我々に従うならば、我々は兄弟たちを得たのであり、我々の言葉によって、彼らを救いへと、また尊厳へと等しく形づくったのである。

Epistolae 47.5.5

5

Si autem quidam de perversis obtemperare noluerint, sequamur eumdem Apostolum dicentem: Si hominibus placerem, Christi servus non essem (Gal. I, 10) .

PL 4, 372A

しかし、もし邪な者たちのうち幾人かが従おうとしないならば、我々は同じ使徒のこの言葉に従おう。「もし私が人々に気に入られようとするならば、私はキリストの僕ではないであろう」(ガラテヤ1:10)。

Epistolae 47.5.6

6

Si quibusdam suadere non possumus ut eos Christo placere faciamus, nos certe, quod nostrum est, Christo Domino et Deo nostro, praecepta ejus servando, placeamus. Opto te, frater charissime ac desiderantissime, in Domino bene valere.

PL 4, 372A

もし我々が、幾人かの者たちに、彼らをキリストに気に入られる者とするよう説き勧めることができないとしても、我々自身は、我々のなすべきこととして、主であり我々の神であるキリストに、その掟を守ることによって気に入られる者となろう。最愛にしてこの上なく慕わしい兄弟よ、お前が主にあって常に息災であることを願う。