キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola I, Caput VIII 第I書簡 第VIII章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 207A · 10 sectiones

Epistolae 1.8.1

1

Converte hinc vultus ad diversi spectaculi non minus poenitenda contagia: in theatris quoque conspicies quod tibi et dolori sit et pudori. Cothurnus est tragicus prisca facinora carmine recensere.

PL 4, 207A

ここから顔を転じて、それに劣らず悔いるべき、別の見世物の穢れへと目を向けよ。劇場においてもまた、お前にとって悲しみともなり恥ともなるものを目にするであろう。悲劇のコトゥルヌス〔悲劇役者の履く半長靴〕の務めは、いにしえの凶行を詩に歌って語り直すことである。

Epistolae 1.8.2

2

De parricidiis et incestis horror antiquus, expressa ad imaginem veritatis actione, replicatur, ne, saeculis transeuntibus, exolescat quod aliquando commissum est. Admonetur aetas omnis auditu fieri posse quod factum est.

PL 4, 208A

近親殺しと近親相姦にまつわる古の恐怖が、真実の姿さながらに演じられた所作によって繰り返される。それは、幾世代が過ぎ去っても、かつて犯されたことが忘れ去られてしまわないためである。あらゆる世代が、かつて行われたことは再び行われうるのだと、聞くことによって思い知らされる。

Epistolae 1.8.3

3

Numquam aevi senio delicta moriuntur, numquam temporibus crimen obruitur, numquam scelus oblivione sepelitur. Exempla fiunt quae esse jam facinora destiterunt.

PL 4, 208A

罪は時の老いによって死に絶えることなく、犯罪は歳月によって埋もれることなく、罪業は忘却によって葬られることもない。もはや凶行であることをやめたものが、実例となるのである。

Epistolae 1.8.4

4

Tum delectat in mimis turpitudinum magisterio vel quid domi gesserit recognoscere, vel quid gerere possit audire.

PL 4, 208A

そのとき、恥辱を教え込む道化芝居のうちに、自分が家で行ったことを見て取ることも、あるいは自分が行いうることを聞き知ることも、人を喜ばせるのである。

Epistolae 1.8.5

5

Adulterium discitur dum videtur; et, lenocinante ad vitia publicae auctoritatis malo, quae pudica fortasse ad spectaculum matrona processerat, de spectaculo revertitur impudica.

PL 4, 209A

姦通は、見られることによって学ばれる。そして、公の権威という害悪が悪徳へと取り持つことによって、見世物へと出かけたときには貞淑であったかもしれない既婚婦人が、見世物から戻るときには不貞な女となっているのである。

Epistolae 1.8.6

6

Adhuc deinde, morum quantalabes, quae probrorum fomenta, quae alimenta vitiorum, histrionicis gestibus inquinari, videre contra foedus jusque nascendi patientiam incestae turpitudinis elaboratam!

PL 4, 211A

さらにそのうえ、風紀のいかに大きな堕落、恥辱のいかなる焚きつけ、悪徳のいかなる糧であることか——役者の身振りによって汚されるとは、そして、生まれの定めと掟に背いて、汚らわしい恥辱に身を任せる技が入念に磨き上げられているのを見るとは。

Epistolae 1.8.7

7

Evirantur mares, honor omnis et vigor sexus enervati corporis dedecore mollitur, plusque illic placet quisquis virum in feminam magis fregerit. In laudem crescit ex crimine, et peritior quo turpior judicatur. Spectatur hic, proh nefas! et libenter.

PL 4, 211A

男たちは男でなくされ、性のあらゆる誉れと力強さが、萎えた肉体の恥辱によって骨抜きにされる。そして、男を女へといっそう崩し切った者ほど、そこでは喜ばれる。犯罪から誉れへと伸し上がり、恥ずべきであればあるほど巧みであると判じられる。ああ、忌まわしいことに、これが見物される、しかも喜んで。

Epistolae 1.8.8

8

Quid non possit suadere qui talis est? Movet sensus, mulcet affectus, expugnat boni pectoris conscientiam fortiorem; nec deest probri blandientis auctoritas, ut auditu molliore pernicies hominibus obrepat.

PL 4, 211A

そのような者に、説き伏せられぬことがあろうか。感覚を揺り動かし、情を懐柔し、善き胸のいっそう強い自覚をも打ち破る。そして、こびへつらう恥辱にも権威が欠けることはなく、耳に柔らかく響くことによって、破滅が人々に忍び寄るのである。

Epistolae 1.8.9

9

Exprimunt impudicam Venerem, adulterum Martem, Jovem illum suum, non magis regno quam vitiis principem, in terrenos amores cum ipsis suis fulminibus ardentem, nunc in plumas oloris albescere, nunc aureo imbre defluere, nunc in puerorum pubescentium raptus ministris avibus prosilire.

PL 4, 211A

彼らは、淫らなウェヌスを、姦通するマルスを、そしてかの彼らのユピテルを演じて見せる——その支配においてと同じく悪徳においても第一人者であり、みずからの雷光もろとも地上の恋に燃え立つ者、あるときは白鳥の羽に身を白く変え、あるときは黄金の雨となって流れ下り、あるときは思春期の少年たちをさらうために、鳥を使いとして跳びかかる者を。

Epistolae 1.8.10

10

Quaere jam nunc an possit esse qui spectat integer vel pudicus. Deos suos quos venerantur imitantur, fiunt miseris et religiosa delicta.

PL 4, 211B

それを見る者が、清廉で貞潔でありうるかどうか、今こそ問うがよい。彼らは自分たちが崇める神々を真似るのであり、哀れな者たちにとっては、罪までもが信心の業となるのである。