Epistolae 55.3.1
Agunt ergo tibi nobiscum damnati maximas apud Deum gratias, Cypriane dilectissime, quod litteris tuis laborantia pectora recreasti, fustibus vulnerata membra curasti, compedibus pedes ligatos resolvisti, semitonsis capitis capillaturam adaequasti, tenebras carceris illuminasti, montes metalli in planum deduxisti, naribus etiam fragrantes, flores imposuisti, et tetrum odorem fumi exclusisti.
PL 4, 421Bそれゆえ、断罪された者たちは、我々とともに、最愛なるキプリアヌスよ、神のもとでお前に大いなる感謝を捧げている。お前がその書簡によって、労苦する胸を元気づけ、棒で傷ついた肢体を癒し、足枷で縛られた足を解き、半ば剃られた頭の髪を整え、牢獄の闇を照らし、鉱山の山々を平らにし、香り高い花を鼻に添え、煙の忌まわしい臭いを追い払ったからである。
Epistolae 55.3.2
Fecit autem et prosecutum ministerium tuum et Quirini dilectissimi nostri quod per Herennianum hypodiaconum, et Lucianum et Maximum et Amantium acolytos distribuendum misisti quaecumque necessitatibus corporum defuerant expediri.
PL 4, 421Bお前の奉仕、そして我々の最愛なるクイリヌスの奉仕は、お前が副助祭ヘレンニアヌスと、侍祭ルキアヌス、マクシムス、アマンティウスを通じて、分配のために送った物によって、身体の必要に欠けていたものが満たされるという結果をもたらした。
Epistolae 55.3.3
Simus ergo orationibus nostris alterutrum adjutores, et rogemus, sicut mandasti, ut Deum et Christum et Angelos in omnibus actibus nostris habeamus fautores. Optamus te, domine frater , semper bene valere et nostri meminisse. Saluta omnes qui tecum sunt. Omnes nostri qui nobiscum sunt te amant et salutant, et videre desiderant.
PL 4, 421Cそれゆえ、我々は互いの祈りによって助け合う者であろう。そして、お前が命じたとおりに、我々のすべての行いにおいて、神とキリストと天使たちを我々の助け手として持てるよう願おう。わが主人にして兄弟よ、お前が常に息災であり、我々を心に留めていてくれるよう願う。お前とともにいるすべての者によろしく伝えてほしい。我々とともにいる我々の者たちは皆、お前を愛し、よろしくと伝え、お前に会うことを望んでいる。