Epistolae 47.2.1
Primo igitur in loco, frater charissime, et praepositis et plebi nihil aliud elaborandum est quam ut qui Deum timemus, cum omni observatione disciplinae divina praecepta teneamus, nec patiamur errare fratres nostros et pro arbitrio et ructu suo vivere, sed ad vitam singulis fideliter consulere, nec pati virgines cum masculis habitare; non dico simul dormire, sed nec simul vivere, quando et sexus infirmus et aetas adhuc lubrica per omnia fraenari a nobis et regi debeat, ne diabolo insidienti et saevire cupienti ad nocendum detur occasio, quando et Apostolus dicat: Nolite locum dare diabolo (Ephes. IV, 27) .
PL 4, 365Aそこでまず第一に、最愛の兄弟よ、指導者たちにも信徒にも、なすべきことはこれ以外にない。すなわち、神を畏れる我々が、あらゆる訓練の遵守をもって神の掟を守ること、我々の兄弟たちが誤りに陥り、自分の思うがまま、自分の欲するがままに生きることを許さず、各々の生命について誠実に配慮すること、そして処女たちが男たちと共に住むことを許さないことである。共に眠るということだけでなく、共に生きることさえも許してはならないと私は言う。なぜなら、弱い性と、なお定まらぬ年齢とは、あらゆる点で我々によって手綱を締められ、治められねばならないからである。狙いを定めて荒れ狂おうとする悪魔に害を加える機会を与えぬためであり、使徒もまたこう言っているとおりである。「悪魔に付け入る隙を与えるな」(エフェソ4:27)。
Epistolae 47.2.2
Liberanda est vigilanter de periculosis locis navis, ne inter scopulos et saxa frangatur. Exuenda est velociter de incendio sarcina prius quam flammis supervenientibus concremetur; nemo diu tutus est periculo proximus; nec evadere diabolum servus Dei poterit, qui se diaboli laqueis implicavit.
PL 4, 366A船は危険な場所から油断なく解き放たれねばならない。岩礁と暗礁との間で砕かれぬためである。荷は火事から速やかに運び出されねばならない。押し寄せる炎によって焼き尽くされる前にである。危難のすぐそばにあって、長く安全でいられる者はいない。また、自ら悪魔の罠に絡め取られた神の僕は、悪魔から逃れることができないであろう。
Epistolae 47.2.3
Intercedendum est cito talibus ut separentur dum adhuc separari innocentes possunt, quia dividi postmodum nostra intercessione non poterunt postea quam conscientia gravissima cohaeserunt.
PL 4, 366Aこのような者たちのためには、速やかに執り成しがなされ、彼らがまだ無垢のうちに引き離され得るあいだに、引き離されねばならない。なぜなら、この上なく重い良心の負い目によって結びついてしまった後では、我々の執り成しによっても、もはや彼らを引き離すことはできなくなるからである。
Epistolae 47.2.4
Denique, quam graves multorum ruinas hinc fieri videmus, et per hujusmodi illicitas et periculosas conjunctiones corrumpi plurimas virgines cum summo animi nostri dolore conspicimus.
PL 4, 366A実に、これによって多くの者たちのいかに重大な破滅が生じるのを我々は見ており、このような不法で危険な結びつきによって、実に多くの処女たちが堕落するのを、この上ない心の痛みをもって我々は目の当たりにしている。
Epistolae 47.2.5
Quod si ex fide se Christo dicaverunt, pudicae et castae sine ulla fabula perseverent, et ita fortes et stabiles praemium virginitatis expectent. Si autem perseverare nolunt vel non possunt, melius est ut nubant quam in ignem delictis suis cadant.
PL 4, 366Bもし彼女たちが信仰によって自らをキリストに献げたのであれば、何のうわさもなく貞潔で純潔なままにとどまり、そのように強く揺るがぬ者として処女性の報いを待ち望むがよい。しかし、もしとどまることを望まない、あるいはできないのであれば、自らの過ちによって火の中に落ちるよりは、嫁ぐほうがよい。
Epistolae 47.2.6
Certe nullum fratribus aut sororibus scandalum faciant, cum scriptum sit: Si cibus scandalizat fratrem, non manducabo carnem in saeculum, ne fratrem scandalizem (I Cor. VIII, 13) .
PL 4, 367Aとにかく、兄弟たちにも姉妹たちにも、いかなるつまずきも与えてはならない。こう書かれているとおりである。「もし食物が兄弟をつまずかせるなら、私は兄弟をつまずかせないために、この世にあるかぎり肉を食べまい」(一コリント8:13)。