Epistolae 23.0.1
Cyprianus presbyteris et diaconibus fratribus salutem. Ne quid conscientiam vestram lateret, fratres charissimi, quid mihi scriptum sit, quidque ego rescripserim, utriusque epistolae vobis exemplum misi; et credo vobis id quod rescripsi non displicere.
PL 4, 286Bキプリアヌスより、司祭たちと助祭たちなる兄弟たちへ、挨拶を送る。最愛の兄弟たちよ、私に何が書き送られたか、また私が何を返信したかが、諸君の心に隠れることのないようにと、両方の書簡の写しを諸君へ送った。そして、私が返信した内容が、諸君の気に入らぬものではないと信じている。
Epistolae 23.0.2
Sed et illud ad vos perferre litteris meis debui, urgente causa clero in Urbe consistenti litteras me misisse.
PL 4, 287Bしかし私は、事の急を要する理由から、都に留まる聖職者団へ手紙を送ったことも、この手紙をもって諸君へ伝えねばならなかった。
Epistolae 23.0.3
Et quoniam oportuit me per clericos scribere, scio autem nostros plurimos absentes esse, paucos vero qui illic sunt vix ad ministerium quotidiani operis sufficere, necesse fuit novos aliquos constituere qui mitterentur:.
PL 4, 287Bそして、私は聖職者たちを通じて手紙を書かねばならなかったが、我々の者の大多数が不在であり、そこにいる少数の者たちも日々の務めの奉仕にかろうじて足りるほどであると知っていたので、遣わすべき何人かの新しい者たちを立てることが必要であった。
Epistolae 23.0.4
Fecisse me autem sciatis lectorem Saturum et hypodiaconum Optatum confessorem, quos jam pridem communi consilio clero proximos feceramus, quando aut Saturo die Paschae semel atque iterum lectionem dedimus, aut quando cum presbyteris doctoribus lectores diligenter probaremus, Optatum inter lectores doctorem audientium constituimus, examinantes an congruerent illis omnia quae esse debent in iis qui ad clerum parabantur.
PL 4, 287Bさて、私が読師サトゥルスと、告白者である副助祭オプタトゥスとを立てたことを、諸君は知っておくがよい。この二人は、以前すでに共同の決定によって聖職者団に近い者としていた者たちである。すなわち、復活祭の日にサトゥルスへ一度ならず朗読を委ねたときも、また司祭である教師たちとともに読師たちを注意深く吟味していたときも、我々はオプタトゥスを読師たちの中で聴講者たちを教える者として立て、聖職者団に加えられようとする者たちに備わるべきすべての条件が彼らに適っているかどうかを調べたのである。
Epistolae 23.0.5
Nihil ergo a me absentibus vobis novum factum est, sed quod jampridem communi consilio omnium nostrum coeperat, necessitate urgente promotum est. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere et nostri meminisse. Fraternitatem salutate. Valete.
PL 4, 287Cそれゆえ、諸君が不在の間に、私によって何ら新しいことがなされたのではなく、すでに以前から我々すべての共同の決定によって始まっていたことが、事の急を要するままに推し進められたのである。最愛の兄弟たちよ、諸君がいつも息災であり、我々を心に留めていてくれるようにと願う。兄弟団によろしく伝えてほしい。健やかであれ。