Epistolae 54.1.1
Cyprianus Nemesiano, Felici, Lucio, alteri Felici, Litteo, Poliano, Victori, Juderi Dativo coepiscopis, item compresbyteris et diaconibus, et caeteris fratribus in metallo constitutis martyribus Dei patris omnipotentis et Jesu Christi Domini et Dei conservatoris nostri aeternam salutem.
PL 4, 411Bキプリアヌスより、ネメシアヌス、フェリクス、ルキウス、もう一人のフェリクス、リッテウス、ポリアヌス、ウィクトル、ヤデル、ダティウスの同僚司教たちへ、ならびに同輩司祭たちと助祭たちへ、そして鉱山に置かれている、全能なる父なる神と、主にして神であり我々の守り主であるイエス・キリストとの殉教者たちであるそのほかの兄弟たちへ、永遠の救いを。
Epistolae 54.1.2
Gloria quidem vestra poscebat, beatissimi ac dilectissimi fratres, ut ad conspectum atque ad complexum vestrum venire ipse deberem, nisi me quoque ob confessionem nominis relegatum praefiniti loci termini coercerent.
PL 4, 414D諸君の栄光は、いと祝福されいと最愛なる兄弟たちよ、私自身が諸君の面前と抱擁のもとへ赴くべきことを求めていた。もっとも、私もまた名の告白のゆえに流刑に処せられ、定められた地の境界に縛られていなければの話であるが。
Epistolae 54.1.3
Sed quomodo possum repraesento me vobis, et ad vos, etiamsi corpore et gressu venire non datur, dilectione tamen et spiritu venio, exprimens litteris animum meum, quo in istis virtutibus et laudibus vestris laetus exulto, participem me computans vobis, etsi non passione corporis, consortio charitatis.
PL 4, 414Dしかし、できる限りにおいて、私は諸君に自らを示す。そして、たとえ肉体と歩みとをもって赴くことが許されずとも、愛と霊とをもって諸君のもとへ赴き、書簡によって我が心を表す。それによって、諸君のこの徳と誉れとのうちに、私は喜びをもって歓喜し、たとえ肉体の受難によってではなくとも、愛の交わりによって、自らを諸君の仲間の一人に数える。
Epistolae 54.1.4
An ego possim tacere et vocem meam silentio premere cum de charissimis meis tam multa et gloriosa cognoscam quibus vos divina dignatio honoravit, ut ex vobis pars jam martyrii sui consummatione praecesserit meritorum suorum coronam de Domino receptura, pars adhuc in carcerum claustris sive in metallis et vinculis demoretur, exhibens per ipsas suppliciorum moras corroborandis fratribus et armandis majora documenta, ad meritorum titulos ampliores tormentorum tarditate proficiens, habitura tot mercedes in coelestibus praemiis quot nunc dies numerat in poenis?
PL 4, 415A私の最愛の者たちについて、これほど多くの、これほど栄光に満ちたことを知りながら——神の恩寵が諸君に与えたその栄誉、すなわち、諸君のうちのある部分はすでに己が殉教の完成によって先に立ち、主から己が功績の栄冠を受け取ろうとしており、ある部分はなお牢獄の閉じ込めのうちに、あるいは鉱山と鎖のうちに留まり、まさにその刑罰の遅延そのものによって、兄弟たちを力づけ武装させるためのいっそう大きな証しを示し、責め苦の遅さによって功績のいっそう豊かな称号へと進み、今、苦しみのうちに数える日々の数だけ、天の報いのうちに多くの報酬を得ようとしていること——を知りながら、私は黙し、我が声を沈黙のうちに抑えることができようか。
Epistolae 54.1.5
Quae quidem vobis, fortissimi ac beatissimi fratres, pro merito religionis ac fidei vestrae accidisse non miror, ut vos sic Dominus ad gloriarum sublime fastigium clarificationis suae honore provexerit, qui semper in Ecclesia ejus custodito fidei tenore viguistis, conservantes firmiter Dominica mandata, in simplicitate innocentiam, in charitate concordiam, modestiam in humilitate, diligentiam in administratione, vigilantiam in adjuvandis laborantibus, misericordiam in fovendis pauperibus, in defendenda veritate constantiam, in disciplinae severitate censuram.
PL 4, 415Bいと勇敢にしていと祝福された兄弟たちよ、これらのことが、諸君の崇敬と信仰の功績のゆえに諸君に起こったことを、私は不思議とは思わない。すなわち、主がかくも諸君を、その栄光の顕現の誉れによって栄光の崇高な頂へと押し上げ給うたのは、諸君が常に、その教会において信仰の筋目を守り抜きつつ力強くあり、主の掟を固く守って、純朴のうちに無垢を、愛のうちに和合を、謙遜のうちに慎ましさを、務めのうちに勤勉を、労する者を助けることのうちに気配りを、貧しい者を養うことのうちに慈しみを、真理を守ることのうちに不動を、規律の厳格さのうちに譴責を保ってきたからである。
Epistolae 54.1.6
Ac, ne aliquid ad exemplum bonorum factorum deesset in vobis, etiam in confessione nunc vocis et passione corporis fratrum mentes ad divina martyria provocatis, duces vos exhibendo virtutis, ut, dum grex pastores suos sequitur et quod fieri a praepositis cernit imitatur, paribus obsequiorum meritis a Domino coronetur.
PL 4, 415Bそして、善き行いの模範として諸君に何一つ欠けることのないように、今や声による告白と肉体の受難とをもって、兄弟たちの心を神の殉教へと駆り立てており、徳の指導者として自らを示している。それは、群れがその牧者に従い、指導者たちのなすところを見てそれを模倣するときに、等しい従順の功績によって主から栄冠を受けるためである。