キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola XII, Caput I 第XII書簡 第I章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 258A · 2 sectiones

Epistolae 12.1.1

1

Cyprianus presbyteris et diaconibus fratribus salutem. Miror vos, fratres charissimi, ad multas epistolas meas quas ad vos frequenter misi, nihil mihi rescripsisse, cum fraternitatis nostrae vel utilitas vel necessitas sic utique gubernetur, si a vobis instructi rerum gerendarum consilium limare possimus.

PL 4, 258A

キプリアヌスより、司祭たちと助祭たちなる兄弟たちへ、挨拶を送る。最愛の兄弟たちよ、私が頻繁に送った多くの手紙に対して、諸君が私に何も返事を書かなかったことを、私は訝しんでいる。我々の兄弟団の益であれ必要であれ、まさにこのようにして治められることになる。もし諸君から教えを受けて、事を運ぶための方策を練り上げることができるならば、ということである。

Epistolae 12.1.2

2

Quoniam tamen video facultatem veniendi ad vos nondum esse et jam aestatem coepisse, quod tempus infirmitatibus assiduis et gravibus infestatur, occurrendum puto fratribus nostris, ut qui libellos a martyribus acceperunt, et praerogativa eorum apud Deum adjuvari possunt, si incommodo aliquo et infirmitatis periculo occupati fuerint, non expectata praesentia nostra, apud presbyterum quemcumque praesentem, vel, si presbyter repertus non fuerit, et urgere exitus coeperit, apud diaconum quoque exomologesin facere delicti sui possint, ut manu eis in poenitentiam imposita veniant ad Dominum cum pace quam dari martyres litteris ad nos factis desideraverunt.

PL 4, 259A

しかし、諸君のもとへ赴く機会がまだないこと、そしてすでに夏が始まったことを私は見て取っている。この季節は、絶え間なく重い病に悩まされる時期である。そこで私は、我々の兄弟たちのために手を打つべきだと考える。すなわち、殉教者たちから和解の書付を受け取り、彼らの特権によって神のもとで助けを得ることができる者たちが、もし何らかの困難や病の危険に見舞われたならば、我々の臨席を待つことなく、その場に居合わせたどの司祭のもとででも——もし司祭が見当たらず、しかも最期が迫っているならば、助祭のもとででも——自らの罪について告白を行うことができるようにすることである。それによって、彼らは悔悛のために按手を受け、殉教者たちが我々への手紙で望んだ和解とともに、主のもとへ赴くことができるであろう。