キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola LX, Caput I 第LX書簡 第I章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 431A · 4 sectiones

Epistolae 60.1.1

1

Cyprianus presbyteris et diaconibus et plebi universae salutem. Cum perlatum ad nos fuisset, fratres charissimi, commentarios esse missos qui me Uticam perducerent, et consilio charissimorum persuasum esset ut de hortis nostris interim secederemus, justa interveniente causa, consensi, eo quod congruat episcopum in ea civitate in qua Ecclesiae Dominicae praeest, illic Dominum confiteri et plebem universam praepositi praesentis confessione clarificari.

PL 4, 431A

キプリアヌスから、司祭たちと助祭たちと信徒全体へ、挨拶を送る。最愛の兄弟たちよ、私をウティカへ連行するために官吏たちが遣わされたとの報せが私のもとに届き、また最愛なる者たちの勧めによって、しばらくのあいだ我々の庭園から身を退くようにと説得されたとき、正当な理由が働いていたので、私はこれに同意した。それは、司教たる者は、主の教会を主宰するその都市において、まさにそこで主を告白するのがふさわしく、また信徒全体が、現に居合わせる指導者の告白によって輝きを受けるべきだからである。

Epistolae 60.1.2

2

Quodcumque enim sub illo confessionis momento confessor episcopus loquitur, aspirante Deo, ore omnium loquitur.

PL 4, 431B

告白のその瞬間に、告白する司教が語ることは何であれ、神の霊感を受けて、全員の口をもって語っているのである。

Epistolae 60.1.3

3

Caeterum mutilabitur honor ecclesiae nostrae tam gloriosae, si ego episcopus alterius ecclesiae praepositus, accepta apud Uticam super confessione sententia, exinde martyr ad Dominum proficiscar, quandoquidem ego et pro me et pro vobis apud vos confiteri et ibi pati, et exinde ad Dominum proficisci, orationibus continuis deprecer et votis omnibus exoptem et debeam.

PL 4, 431B

しかしながら、もし私が、他の教会を統べる司教でありながら、ウティカにおいて告白についての判決を受け、そこから殉教者として主のもとへ旅立つならば、我々のかくも栄えある教会の誉れは損なわれてしまうであろう。なぜなら、私は自分自身のためにも、また諸君のためにも、諸君のもとで告白し、そこで受難し、そこから主のもとへ旅立つことを、絶え間ない祈りによって願い求め、あらゆる誓願をもって望み、また当然そうすべきだからである。

Epistolae 60.1.4

4

Expectamus ergo hic, in secessu abdito constituti, adventum proconsulis Carthaginem redeuntis, audituri ab eo quid imperatores super Christianorum laicorum et episcoporum nomine mandaverint, et dicturi quod ad horam Dominus dici voluerit.

PL 4, 432A

それゆえ、我々はここ、隠れた隠遁の地にとどまりながら、カルタゴへ戻る属州総督の到着を待っている。皇帝たちが、キリスト教徒である平信徒と司教たちの名について何を命じたかを彼から聞くために、そして、その時に主が語らせようとお望みになることを語るために。