Epistolae 7.7.1
Dissimulare haec singula et apud conscientiam meam solus occultare non debui, quibus unusquisque nostrum et instrui et regi possit. Nec ipsi denique apud vos hanc epistolam teneatis occultam, sed legendam fratribus suggeratis.
PL 4, 244B私は、これらの一つ一つを見て見ぬふりをし、我々各自がそれによって教えられ導かれうるものを、自分の良心のうちにただ一人で隠しておくべきではなかった。それゆえ、諸君もまた、この手紙を諸君のもとに隠したままにせず、兄弟たちに読ませるよう取り計らってほしい。
Epistolae 7.7.2
Intercipere enim quibus nos Dominus admonere et instruere dignatur, ejus est qui admoneri et instrui fratrem suum nolit. Probari nos a Domino nostro sciant, nec umquam a fide qua in eum semel credidimus, praesentis pressurae conflictatione deficiant.
PL 4, 244B主が我々を戒め教えるにふさわしいとされたものを取り上げて隠すのは、自分の兄弟が戒められ教えられることを望まぬ者のすることである。我々が我々の主によって試みられているのだということを、彼らは知るがよい。そして彼らは、我々がひとたび主を信じたその信仰から、今の苦難の闘いによって決して離れ落ちることのないようにするがよい。
Epistolae 7.7.3
Delicta sua singuli recognoscentes, vel modo conversationem veteris hominis exponant. Nemo enim retro attendens et superponens manum suam super aratrum aptus est regno Dei.
PL 4, 244B各自が自らの過ちを認め、せめて今こそ古き人としての生き方を脱ぎ捨てるがよい。なぜなら、後ろを顧み、鋤の上に手を置いた者は、誰であれ神の国にふさわしくないからである。
Epistolae 7.7.4
Denique et uxor Lot, quae liberata, contra praeceptum, retro respexit, quod evaserat perdidit. Attendamus non posteriora, quo diabolus revocat, sed priora, quo Christus vocat. Oculos erigamus ad coelum, ne oblectamentis et illecebris nos suis terra decipiat.
PL 4, 244B現にロトの妻は、救い出されながら、命令に反して後ろを振り返ったために、逃れ得たものを失ってしまった。我々は、悪魔が引き戻そうとする後ろのものにではなく、キリストが招かれる前のものに目を向けよう。地上がその快楽と誘惑とをもって我々を欺くことのないよう、我々は目を天に向けて上げよう。
Epistolae 7.7.5
Unusquisque oret Deum, non pro se tantum, sed pro omnibus fratribus, sicut Dominus orare nos docuit; ubi non singulis privatam precem mandat, sed oratione communi et concordi prece orantes pro omnibus jussit orare.
PL 4, 244C各自は、自分のためだけでなく、すべての兄弟たちのために神に祈るがよい。主が我々に祈ることを教えられたとおりである。そこで主は、各自に私的な祈りを命じられたのではなく、共同の祈りをもって、心を一つにした祈りによって、すべての者のために祈るようにと命じられたのである。
Epistolae 7.7.6
Si nos Dominus humiles et quietos, si nobis invicem copulatos, si circa iram suam timidos, si praesenti tribulatione correctos emendatosque conspexerit, tutos ab inimici infestationibus exhibebit. Praecessit disciplina, sequetur et venia.
PL 4, 244Cもし主が、我々が謙虚で穏やかであり、互いに結び合わされており、御怒りに対して畏れを抱いており、今の苦難によって正され改められているのを見られるならば、主は我々を敵の攻撃から守り抜いてくださるであろう。訓練が先に来て、赦しがそれに続くであろう。