Epistolae 43.3.1
Quoniam tamen scripsistis ut cum pluribus collegis de hoc ipso plenissime tractem et res tanta exigit majus et impensius de multorum collatione consilium, et nunc omnes fere inter Paschae prima solemnia apud se cum fratribus demorantur, quando solemnitati celebrandae apud suos satisfecerint et ad me venire coeperint, tractabo cum singulis plenius, ut de eo quod consuluistis figatur apud nos et rescribatur vobis firma sententia multorum sacerdotum consilio ponderata. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere.
PL 4, 347Cしかし、諸君が、この事柄について、より多くの同僚たちとともに十分に論じるようにと書き送り、これほど重大な事柄には、より大きく、より念入りに、多くの者たちの協議に基づく判断が必要であると求めたので——そして今、ほとんどすべての者が過越の最初の祭儀の間、自分のもとで兄弟たちとともに留まっているので——彼らが自分のところで祭儀を執り行うことを果たし、私のもとへ来始めたならば、私は一人一人とより十分に論じ合い、諸君が相談したことについて、我々のもとで確定させ、多くの司教たちの協議によって熟慮された確固たる判決を、諸君に書き送り返すことにしよう。最愛の兄弟たちよ、諸君がつねに息災であるよう願う。