Epistolae 25.2.1
Percepimus igitur, iterum dicimus, frater Cypriane, magna gaudia, magna solatia, magna fomenta, maxime quod et gloriosas martyrum, non dicam mortes, sed immortalitates gloriosis et condignis laudibus prosecutus es.
PL 4, 291Aそれゆえ、我々は繰り返し言うが、兄弟キプリアヌスよ、我々は大いなる喜びを、大いなる慰めを、大いなる癒しを受け取った。とりわけ、殉教者たちの——死とは言うまい、不死性と言うべきそれを——あなたが栄光ある、ふさわしい賛辞をもって語り伝えてくれたことによってである。
Epistolae 25.2.2
Tales enim excessus talibus vocibus prosequendi fuerunt, ut quae referebantur sic dicerentur qualiter facta sunt.
PL 4, 291A実に、そのような最期は、そのような言葉によって語り伝えられるべきものであった。すなわち、伝えられる出来事が、それがなされたとおりに語られるように。
Epistolae 25.2.3
Ex tuis ergo litteris vidimus gloriosos illos martyrum triumphos, et oculis nostris quodam modo coelum illos petentes prosecuti sumus, et inter Angelos ac Potestates Dominationesque coelestes constitutos contemplati sumus.
PL 4, 291Bそれゆえ我々は、あなたの手紙によって、殉教者たちのかの栄光ある凱旋を見た。そして我々の目で、いわば、天へと向かってゆく彼らを見送り、天使たちと、権勢たちと、天の主権たちとの間に置かれた彼らを見つめたのである。
Epistolae 25.2.4
Sed et Dominum apud Patrem testimonium suum illis promissum perhibentem auribus nostris quodam modo sensimus. Hoc est ergo quod et nobis animum in dies erigit, et ad consequendos gradus tantae dignationis incendit.
PL 4, 291Bさらに我々は、父の御前で、主が彼らに約束された御自身の証しを立てておられるのを、いわば我々の耳で感じ取った。それゆえこれこそが、我々の心を日々奮い立たせ、かくも大いなる恩寵の段階へと至ろうとする思いを我々のうちに燃え立たせるものなのである。