キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola XLVIII, Caput XVII 第XLVIII書簡 第XVII章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 387A · 5 sectiones

Epistolae 48.17.1

1

Et quia passionis ejus mentionem in sacrificiis omnibus facimus (passio est enim Domini sacrificium quod offerimus), nihil aliud quam quod ille fecit facere debemus.

PL 4, 387A

そして我々は、あらゆるいけにえにおいて、主の受難への言及を行っているのであるから(というのも、我々が献げる主のいけにえとは受難にほかならないからである)、彼が行ったこと以外の何ものも行うべきではない。

Epistolae 48.17.2

2

Scriptura enim dicit: Quotiescumque enim ederitis panem istum et calicem istum biberitis, mortem Domini annuntiabitis quoadusque veniat (I Cor. II, 26) .

PL 4, 387A

聖書はこう言うからである。「汝らがこのパンを食べ、この杯を飲むごとに、主が来られるときまで、主の死を告げ知らせることになる」(一コリント2:26)〔底本の章番号は II。内容は一コリント11:26に当たる〕。

  • ミーニュは一コリント2章26節と刷るが、引用文は一コリント11章26節にあたる。

Epistolae 48.17.3

3

Quotiescumque ergo calicem in commemorationem Domini et passionis ejus offerimus, id quod constat Dominum fecisse faciamus.

PL 4, 387A

それゆえ、我々が主とその受難との記念として杯を献げるたびに、主が行ったと確かめられていることを、我々もまた行おうではないか。

Epistolae 48.17.4

4

Et viderit, frater charissime; si quis de antecessoribus nostris vel ignoranter vel simpliciter non hoc observavit et tenuit quod nos Dominus facere exemplo et magisterio suo docuit, potest simplicitati ejus de indulgentia Domini venia concedi.

PL 4, 387B

最愛の兄弟よ、そしてこう考えてもらいたい。もし我々の先達のうちの誰かが、主が御自らの模範と教えとをもって我々に行うようにと教えたところを、無知からであれ単純さからであれ守り保っていなかったとしても、その単純さには、主の寛容によって赦しが与えられうるであろう。

Epistolae 48.17.5

5

Nobis vero non poterit ignosci, qui nunc a Domino admoniti et instructi sumus ut calicem Dominicum vino mixtum, secundum quod Dominus obtulit, offeramus; et de hoc quoque ad collegas nostros litteras dirigamus, ut ubique lex evangelica et traditio Dominica servetur, et ab eo quod Christus et docuit et fecit non recedatur.

PL 4, 387B

しかし、いまや主によって訓戒され教えられ、主が献げられたとおりに葡萄酒を混ぜた主の杯を献げるように、またこのことについても同僚たちに手紙を送り、いたるところで福音の法と主の伝承とが守られ、キリストが教えかつ行ったところから離れることのないようにせよと命じられた我々には、赦しが与えられることはないであろう。