Epistolae 10.1.1
Cyprianus martyribus et confessoribus charissimis fratribus salutem. Sollicitudo loci nostri et timor Domini compellit, fortissimi ac beatissimi fratres, admonere vos litteris nostris ut a quibus tam devote et fortiter servatur fides Domini, ab iisdem lex quoque et disciplina Domini reservetur.
PL 4, 253Bキプリアヌスより、殉教者たちと告白者たちなる最愛の兄弟たちへ、挨拶を送る。もっとも勇敢にしてもっとも幸いなる兄弟たちよ、我々の立場についての心配りと主への畏れとが、私に、手紙をもって諸君に戒めることを促す。すなわち、主の信仰をかくも敬虔に、かくも勇敢に守る者たちによって、主の律法と訓練もまた同じように守られるようにと。
Epistolae 10.1.2
Nam, cum omnes milites Christi custodire oporteat praecepta imperatoris sui, tum vos magis praeceptis ejus obtemperare plus convenit, qui exemplum caeteris facti estis et virtutis et timoris Dei.
PL 4, 254Aなぜなら、キリストのすべての兵士たちが、自らの司令官の命令を守らなければならないとすれば、諸君はなおのこと、その命令に従うことがふさわしい。諸君は他の者たちにとって、力と神への畏れの模範となった者たちだからである。
Epistolae 10.1.3
Et credideram quidem presbyteros et diaconos qui illic praesentes sunt monere vos et instruere plenissime circa Evangelii legem, sicut in praeteritum semper sub antecessoribus nostris factum est, ut diaconi, ad carcerem commeantes, martyrum desideria consiliis suis et Scripturarum praeceptis gubernarent.
PL 4, 254Aそして私は、そちらにいる司祭たちと助祭たちが、福音書の律法について、諸君を戒め、十分に教え導いてくれるものと信じていた。かつて我々の先任者たちのもとで常にそうされてきたように。すなわち助祭たちが牢獄へ通い、殉教者たちの願いを自分たちの助言と聖書の教えとによって導くように、と。
Epistolae 10.1.4
Sed nunc cum maximo animi dolore cognosco non tantum illic vobis non suggeri divina praecepta, sed adhuc potius impediri, ut ea quae a vobis ipsis et circa Deum caute et circa sacerdotem Dei honorifice fiunt, a quibusdam presbyteris resolvantur, qui nec timorem Dei nec episcopi honorem cogitantes (cum vos ad me litteras direxeritis, quibus examinari desideria vestra et quibusdam lapsis pacem dari postulatis cum, persecutione finita, convenire in unum cum clero et recolligi coeperimus), illi, contra Evangelii legem, contra vestram quoque honorificam petitionem, ante actam poenitentiam, ante exomologesim, gravissimi atque extremi delicti factam, ante manum ab episcopo et clero in poenitentiam impositam, offerre pro illis et Eucharistiam dari, id est, sanctum Domini corpus profanare audeant, cum scriptum sit: Qui ederit panem aut biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini (I Cor. XI, 27) .
PL 4, 254Aしかし今、私は深い心の痛みをもって知るところとなった。そちらでは諸君に神の命令が教え示されないばかりか、なおのこと妨げられてすらいるということを。すなわち、諸君自身が神に対して慎み深く、また神の司教に対して敬意をもって行っていることが、ある司祭たちによって覆されているのである。彼らは神への畏れも司教の誉れも顧みず——諸君が私に手紙を送り、諸君の願いが吟味されること、そして迫害が終わって我々が聖職者団とともに一つに集まり、再び集められ始めた暁には、ある背教した者たちに和解が与えられることを求めているにもかかわらず——福音書の律法にも、諸君自身の敬意ある願いにも反して、悔悛がまだ行われぬうちに、この最も重く極まりない罪についての告白がまだなされぬうちに、司教と聖職者団による按手がまだ加えられぬうちに、彼らのために捧げものをし、聖体を与えることを、すなわち主の聖なる体を冒すことをあえて行うのである。こう書かれているにもかかわらず。「主のパンを食べ、あるいは主の杯を不相応に飲む者は、主の体と血とに対して罪を負う」(一コリント11:27)。