キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola XXXVII, Caput I 第XXXVII書簡 第I章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 329B · 3 sectiones

Epistolae 37.1.1

1

Cyprianus Caldonio et Herculano collegis, item Rogatiano et Numidico compresbyteris salutem.

PL 4, 329B

キプリアヌスより、同僚のカルドニウスとヘルクラヌス、また同僚司祭のロガティアヌスとヌミディクスに挨拶を送る。

Epistolae 37.1.2

2

Vehementer contristatus sum, fratres charissimi, acceptis litteris vestris, ut, cum mihi propositum semper et votum sit universam fraternitatem nostram incolumem continere, et illibatum gregem, secundum quod charitas exigit, reservare, nunc nuntietis Felicissimum multa improbe et insidiose esse molitum; ut praeter fraudes veteres et rapinas, de quibus jampridem multa cognoveram, nunc quoque cum episcopo portionem plebis dividere, id est, a pastore oves et filios a parente separare, et Christi membra dissipare tentaverit.

PL 4, 329B

最愛の兄弟たちよ、諸君の手紙を受け取り、私は深く悲しんだ。私はつねに、我々の兄弟団全体を無事に保ち、愛が求めるところに従って、群れを損なわれぬまま守ることを志し、願ってきたのに、いま諸君は、フェリキッシムスが多くのことを不正かつ狡猾に企てたと知らせてきたからである。すなわち、以前から多くを知っていた古くからの欺瞞と略奪に加えて、いまや司教から信徒の一部を分け離そうと、つまり羊飼いから羊を、親から子らを引き離し、キリストの肢体を散り散りにしようと企てたのである。

Epistolae 37.1.3

3

Cumque ego vos pro me vicarios miserim, ut expungeretis necessitates fratrum nostrorum sumptibus, si qui etiam vellent suas artes exercere, additamento quantum satis esset desideria eorum juvaretis, simul etiam et aetates eorum et conditiones et merita discerneretis, ut etiam nunc ego, cui cura incumbit omnes optime nosse, et dignos quosque et humiles et mites ad ecclesiasticae administrationis officia promoverem, ille intercesserit ne quis posset expungi, neve ea quae desideraveram possent diligenti examinatione discerni, comminatus sit etiam fratribus nostris qui primi expungi accesserant potentatu improbo et terrore violento quod secum in morte non communicarent qui nobis obtemperare voluissent.

PL 4, 330A

私は、諸君を私に代わる代理として派遣し、我々の兄弟たちの必要を費用によって満たすように、またもし自らの技能を営むことを望む者があれば、その望みを十分な補助によって助けるように、そして同時に彼らの年齢と境遇と功績とを見分けるように命じた。それは、すべての者をもっともよく知る務めを負う私が、いまこの時にも、ふさわしく謙虚で柔和な者たちを教会の運営の務めへと引き上げるためであった。ところが、あの者(フェリキッシムス)は、だれも援助を受けられぬよう妨害し、私が望んでいたことが注意深い吟味によって見分けられることもできぬようにし、さらには、真っ先に援助を受けに来た我々の兄弟たちに対して、不正な権勢と暴力的な脅しをもって、我々に従おうとする者とは死に際して交わりを持たないと脅したのである。