キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola LII, Caput VIII 第LII書簡 第VIII章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 405B · 5 sectiones

Epistolae 52.8.1

1

Scripsisti quoque quod Ecclesia nunc propter me portionem sui in disperso habeat, quando omnis Ecclesiae populus et collectus sit et adunatus et individua concordia sibi junctus, soli illi foris remanserint qui, etsi intus essent, ejiciendi fuerant, nec patiatur Dominus, populi sui protector et tutor, triticum de area sua diripi, sed solae possint paleae de Ecclesia separari, quando et Apostolus dicat: Quid enim si exciderunt a fide quidam illorum?

PL 4, 405B

お前はまた、私のせいで教会が今、自らの一部を散り散りにされた状態にあると書いた。しかるに、教会の民はみな集められ、一つにされ、不可分の一致によって互いに結び合わされており、外に留まっているのは、たとえ内にいたとしても追い出されるべきであった者たちだけである。また主は、御自身の民の守護者、後見人として、麦が御自身の脱穀場から奪い去られることを許されず、ただ籾殻だけが教会から分けられうるのである。使徒もこう言っているではないか、『彼らのうちの或る者たちが信仰から脱落したとして、それが何であろうか』。

Epistolae 52.8.2

2

Numquid infidelitas illorum fidem Dei evacuavit? Absit. Est enim Deus verax, omnis autem homo mendax (Rom. III, 3, 4) . Et Dominus quoque in Evangelio, cum eum loquentem discipuli derelinquerent, conversus ad duodecim dixit: Numquid et vos vultis ire?

PL 4, 405C

彼らの不信仰が神の真実を無にしたであろうか。決してそうではない。神は真実であり、すべての人は偽りだからである(ローマ3:3-4)。そして主もまた福音書において、語っておられる主御自身を弟子たちが見捨てたとき、十二人の方を振り向いてこう言われた、『汝らもまた去ろうとするのか』。

Epistolae 52.8.3

3

Respondit ei Petrus dicens: Domine, ad quem ibimus? Verbum vitae aeternae habes: et nos credimus et cognovimus quoniam tu ' es Filius Dei vivi (Joan. VI, 67) .

PL 4, 406A

ペトロは答えて言った、『主よ、我々は誰のもとへ行こうか。永遠の生命の言葉を汝は持っておられる。そして我々は信じ、また知った、汝が生ける神の子であることを』(ヨハネ6:67)。

Epistolae 52.8.4

4

Loquitur illic Petrus, super quem aedificanda fuerat Ecclesia, Ecclesiae nomine docens et ostendens quia, etsi contumax ac superba obaudire nolentium multitudo discedat, Ecclesia tamen a Christo non recedit, et illi sunt Ecclesia plebs sacerdoti adunata et pastori suo grex adhaerens.

PL 4, 406A

そこで語っているのはペトロであり、彼の上に教会が築かれるはずであった。彼は教会の名において、たとえ従うことを拒む強情で高慢な群衆が去っていくとしても、教会はキリストから離れ去ることはないのだと教え、示している。そして司教に結ばれた信徒、自らの牧者に付き従う群れこそが教会なのである。

Epistolae 52.8.5

5

Unde scire debes episcopum in Ecclesia esse et Ecclesiam in episcopo, et si quis cum episcopo non sit, in Ecclesia non esse; et frustra sibi blandiri eos qui pacem cum sacerdotibus Dei non habentes obrepunt et latenter apud quosdam communicare se credunt, quando Ecclesia, quae catholica et una est, scissa non sit neque divisa, sed sit utique connexa et cohaerentium sibi invicem sacerdotum glutino copulata.

PL 4, 406A

それゆえお前は知らねばならない、司教は教会のうちにあり、教会は司教のうちにあり、司教と共にいない者は誰であれ教会のうちにいないのだ、ということを。そして、神の司教たちと和解を持たぬまま忍び入り、ひそかに誰かのもとで交わりを持っていると思い込んでいる者たちは、むなしく自らを欺いているのである。なぜなら、カトリックであり一つである教会は、裂かれても分かれてもおらず、互いに結び合う司教たちの膠によって、あくまで連結され結び合わされているからである。