Epistolae 20.2.1
In magna tamen tribulatione me constitutum scias, et, ac si sis mecum praesens, sic charitatis pristinae reminiscor die ac nocte. Deus solus scit. Et ideo peto ut annuas desiderio meo et mecum doleas in morte sororis meae, quae cecidit in hac vastatione a Christo.
PL 4, 276Aとはいえ、私が大きな苦難のうちに置かれていることを、あなたには知っていてほしい。そして、あたかもあなたが私とともにいるかのように、私は昼も夜も、以前からの愛情を思い起こしている。神おひとりがそれをご存じである。それゆえ私は、あなたが私の願いに応じ、私とともに、私の姉妹の死を悲しんでくれるようにと求める。彼女は、この荒廃のうちにキリストから離れて堕ちてしまったのである。
Epistolae 20.2.2
Sacrificavit enim et exacerbavit Dominum nostrum. Quod nobis manifestum videtur. Pro cujus factis ego in hac die laetitiae Paschae flens die ac nocte, in cilicio et cinere lacrymabundus dies exegi et exigo usque in hodiernum, donec auxilium Domini nostri Jesu Christi [subveniat] et pietas per te vel per eos dominos meos qui coronati fuerint, a quibus postulaturus es ut veniam habeant nefanda naufragia.
PL 4, 276A彼女は犠牲を捧げ、我々の主を怒らせたのである。それは我々にとって明白であると思われる。彼女の行いのゆえに、私はこの復活祭の喜びの日にあっても、昼も夜も泣き、粗い毛衣と灰とをまとって涙にくれながら日を過ごしてきたし、今日に至るまでそうしている。我々の主イエス・キリストの助けと、あなたを通じて、あるいは冠を授けられるであろう私の主たる方々を通じての慈しみとが訪れ、あなたが彼らに、この忌まわしい難船に赦しが与えられるようにと願い出てくださるまでは。
Epistolae 20.2.3
Memoratus sum enim charitatis tuae pristinae, quod cum omnibus doleas pro sororibus nostris, quas et tu bene nosti, id est Numeria et Candida; pro quarum peccato, quia nos fratres habent, debemus excubare.
PL 4, 276A私はあなたの以前からの愛情を思い起こしたのである。あなたがすべての人とともに、我々の姉妹たち——あなたもよく知っているとおり、ヌメリアとカンディダのことだが——のために悲しんでくれることを。彼女たちの罪のために、我々は——彼女たちが我々を兄弟として持つ以上——目を覚ましていなければならない。
Epistolae 20.2.4
Credo enim Christum secundum earum poenitentiam et opera, quae penes collegas nostros fecerunt extorres, qui a vobis venerunt, a quibus ipsis de operibus eorum audies, jam Christum eis, vobis martyribus suis petentibus, indulturum.
PL 4, 276B私は信じる。彼女たちの悔悛と、諸君のもとから来た追放の身となった我々の同僚たちのもとで彼女たちが行った行いとに応じて——その行いについては、あなたご自身が彼らから聞くことになるであろうが——キリストは、そのご自身の殉教者である諸君が願い出ることによって、すでに彼女たちを赦してくださるであろう、と。