Epistolae 54.3.1
Sed nec in illo, fratres dilectissimi, aliqua potest aut religionis aut fidei jactura sentiri quod illic nunc sacerdotibus Dei facultas non datur offerendi et celebrandi sacrificia divina.
PL 4, 417Aしかし、最愛の兄弟たちよ、そこでは今、神の司教たちに神聖な犠牲を献げ執り行う権能が与えられていないということについても、崇敬にせよ信仰にせよ、何ら損失が感じられうるものではない。
Epistolae 54.3.2
Celebratis, immo atque offertis sacrificium Deo et pretiosum pariter et gloriosum et plurimum vobis ad retributionem praemiorum coelestium profuturum, cum Scriptura divina loquatur et dicat: Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non despicit (Psal. L, 18) .
PL 4, 417A諸君は執り行っている、いや、それどころか献げているのである、神への犠牲を——それは尊く、かつ栄光に満ち、天の報いを受けるうえで諸君に大いに益するものである——神の聖典がこう語り告げているとおりに。すなわち「神への犠牲は打ち砕かれた霊である。打ち砕かれ、へりくだった心を、神は蔑まれない」(詩篇50:18)。
- ミーニュは詩篇50章18節と刷るが、引用文は詩篇50章19節にあたる。
Epistolae 54.3.3
Hoc vos sacrificium Deo offertis, hoc sacrificium sine intermissione die ac nocte celebratis, hostiae facti Deo, et vosmetipsos sanctas atque immaculatas victimas exhibentes, sicut Apostolus adhortatur et dicit: Oro ergo vos, fratres, per misericordiam Dei, ut constituatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, placentem Deo, nec configuremini saeculo huic, sed transformemini in renovatione sensus, ad probandum quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta (Rom. XII, 1; Phil. III, 21) .
PL 4, 417B諸君はこの犠牲を神に献げ、この犠牲を昼も夜も絶え間なく執り行い、神への犠牲となり、自らを聖なる汚れなき供え物として示している。使徒が勧めて言うとおりである。「それゆえ兄弟たちよ、私は神の憐れみによって汝らに願う。汝らの身体を、生きた、聖なる、神に喜ばれる犠牲として献げ、この世に倣うことなく、心の刷新によって造り変えられ、神の御旨、すなわち善く、喜ばれ、完全なものが何であるかを見分けるように」(ローマ12:1、フィリピ3:21)。