キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola XXV, Caput V 第XXV書簡 第V章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 293B · 6 sectiones

Epistolae 25.5.1

1

Haec et hujusmodi cum in Evangelio collata perlegamus, et quasi faces quasdam ad inflammandam fidem Dominicis vocibus suppositas nobis sentiamus, hostes veritatis jam non tantum non perhorrescimus, sed et provocamus, et inimicos Dei jam hoc ipso quod non cessimus vicimus, et nefarias contra veritatem leges subegimus.

PL 4, 293B

我々は、これらのことや、これに類することを福音の中に集められて読み通し、主の御言葉によって信仰を燃え立たせるためのいわば松明が我々の下に据えられているのを感じるとき、真理の敵をもはや恐れないばかりか、むしろ挑発する。そして我々は、屈しなかったというまさにそのことによって、神の敵たちに既に勝利しており、真理に逆らう不敬な法を既に屈服させているのである。

Epistolae 25.5.2

2

Et si nondum nostrum sanguinem fudimus, sed fundere parati sumus, nemo hanc dilationis nostrae moram clementiam judicet, quae nobis officit, quae impedimentum gloriae facit, quae coelum differt, quae gloriosum Dei conspectum inhibet.

PL 4, 294A

そして、我々がまだ自らの血を流していないとしても、流す備えはできているのであり、この我々の遅延の猶予を、誰も寛大な処置だと見なしてはならない。それは我々を妨げ、栄光への障害となり、天を先送りにし、神の栄光ある御前に出ることを差し止めるものなのだから。

Epistolae 25.5.3

3

In hujusmodi enim certamine, et in hujusmodi, ubi decertat fides, praelio, mora martyres non distulisse, vera clementia est.

PL 4, 294A

実に、このような戦いにおいて、また信仰が争われるこのような戦いにおいて、殉教者たちを遅らせずに済ませることこそが、真の寛大さなのである。

Epistolae 25.5.4

4

Pete ergo, Cypriane charissime, ut nos gratia sua Dominus magis ac magis in dies singulos quosque uberius atque propensius et armet et illustret et viribus potentiae suae firmet ac roboret, et quasi optimus imperator, milites suos, quos usque adhuc in castris carceris exercuti et probavit, producat jam ad propositi certaminis campum.

PL 4, 294A

それゆえ、最愛のキプリアヌスよ、主が御自身の恩寵によって、日ごとにいよいよ豊かに、いよいよ心を傾けて、我々に武具を授け、我々を照らし、御力の力によって我々を固め強めてくださるようにと、また、いと善き司令官のように、これまで牢獄の陣営で鍛え試みてこられた御自身の兵士たちを、今や定められた戦いの野へと連れ出してくださるようにと、祈ってほしい。

Epistolae 25.5.5

5

Porrigat nobis arma divina, illa tela quae nesciunt vinci, loricam justitiae quae nunquam solet rumpi, clypeum fidei qui non potest perforari, galeam salutis quae non potest frangi, et gladium spiritus, qui non consuevit vulnerari.

PL 4, 294A

主が我々に神の武具を差し伸べてくださるように——決して打ち負かされることのないかの武器、決して打ち破られることのない義の胸当て、貫かれることのない信仰の盾、砕かれることのない救いの兜、傷つけられることのない霊の剣を。

Epistolae 25.5.6

6

Cui enim magis haec ut pro nobis petat mandare debemus, quam tam glorioso episcopo, ut hostiae destinati petant auxilium de sacerdote?

PL 4, 294B

実に、我々のためにこれらを祈ってくれるようにと託すべき相手として、かくも栄光ある司教にまさる者があろうか。犠牲と定められた者たちが、司教から助けを求めるのは当然のことである。