キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola LIII, Caput III 第LIII書簡 第III章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 410B · 5 sectiones

Epistolae 53.3.1

1

Non est autem de consuetudine praescribendum, sed ratione vincendum. Nam nec Petrus, quem primum Dominus elegit, et super quem aedificavit Ecclesiam suam, cum secum Paulus de circumcisione postmodum disceptaret, vindicavit sibi aliquid insolenter aut arroganter assumpsit, ut diceret se primatum tenere et obtemperari a novellis et posteris sibi potius oportere.

PL 4, 410B

しかし、慣習によって抗弁してはならず、理によって説き伏せねばならない。実に、ペトロでさえ——主が最初に選び、その上に御自身の教会を築かれた者でありながら——後になってパウロが割礼について彼と論じ合ったとき、何ら不遜あるいは僭越に自らの権利を主張することはなく、自分が首位を保持しており、新参の後進の者たちがむしろ自分に服従すべきだ、などとは言わなかった。

Epistolae 53.3.2

2

Nec despexit Paulum quod Ecclesiae prius persecutor fuisset, sed consilium veritatis admisit, et rationi legitimae quam Paulus vindicabat facile consensit (Gal. II, 14) ; documentum scilicet nobis et concordiae et patientiae tribuens, ut non pertinaciter nostra amemus, sed quae aliquando a fratribus et collegis nostris utiliter et salubriter suggeruntur, si sint vera et legitima, ipsa potius nostra ducamus.

PL 4, 410B

そしてパウロが以前は教会の迫害者であったからといって、彼を蔑むこともなく、真理の勧めを受け入れ、パウロが主張していた正当な理に容易く同意した(ガラテヤ2:14)。これはまさに、和合と忍耐との教訓を我々に与えているのであり、我々が自らの見解に頑なに固執するのではなく、兄弟たちや同僚たちから時に有益かつ健全に提言されることについて、それが真実で正当であるならば、むしろ自分自身のものとして受け入れるべきことを示している。

Epistolae 53.3.3

3

Cui rei Paulus quoque prospiciens, et concordiae et paci fideliter consulens, in epistola sua posuit dicens: Prophetae autem duo aut tres loquantur, et caeteri examinent. Si autem alii revelatum fuerit sedenti, ille prior taceat (I Cor. XIV, 29, 30) .

PL 4, 410C

このことをパウロもまた見越しており、和合と平穏とを誠実に配慮して、自らの書簡にこう記して言っている、『預言者は二人か三人が語り、他の者たちはこれを吟味せよ。もし座に着く別の者に啓示があれば、先の者は沈黙すべきである』(一コリント14:29-30)。

Epistolae 53.3.4

4

Qua in parte docuit et ostendit multa singulis in melius revelari, et debere unumquemque, non pro eo quod semel imbiberat et tenebat pertinaciter congredi, sed, si quid melius et utilius extiterit, libenter amplecti.

PL 4, 410C

この点において彼は、多くのことが、より良いものへと個々の人に啓示されることを教え示しており、各人は、一度身につけ、固持していたことに頑なに固執して争うのではなく、もしより良く、より有益なことが現れたなら、それを喜んで受け入れねばならないことを説いている。

Epistolae 53.3.5

5

Non enim vincimur quando offeruntur nobis meliora, sed instruimur, maxime in his quae ad Ecclesiae unitatem pertinent et spei ac fidei nostrae veritatem; ut nos sacerdotes Dei, et Ecclesiae ejus de ipsius dignatione praepositi sciamus remissam peccatorum non nisi in Ecclesia dari posse, nec posse adversarios Christi quidquam sibi circa ejus gratiam vindicare.

PL 4, 411A

というのも、我々により良いことが差し出されるとき、我々は打ち負かされるのではなく、教え導かれるのだからである。とりわけ、教会の一致と、我々の希望と信仰の真理とに関わることにおいては、なおさらである。我々、神の司教たちにして、神御自身が値ありとされたことによって教会の指導者に立てられた者たちは知らねばならない、罪の赦しは教会においてでなければ与えられえないのであり、キリストの敵対者たちは、その恩寵に関して何ら自らのものと主張しえないのだ、ということを。