Epistolae 6.5.1
Quid deinde illud, quam vobis execrandum debet videri, quod cum summo animi nostri gemitu et dolore cognovimus non deesse qui Dei templa et post confessionem sanctificata et illustrata membra turpi et concubitu suo plus maculent, cubilia sua cum feminis promiscua jungentes, quando, etsi stuprum conscientiae eorum desit, hoc ipso grande crimen est quod illorum scandalo in aliorum ruinas exempla nascuntur.
PL 4, 238B次に、これは諸君にとって忌むべきことと見えなければならないはずのことであるが——我々は、深い嘆きと苦しみとをもって心に刻んで知ったことがある。神の神殿であり、告白の後には聖化され輝かされた肢体でありながら、それをなお恥ずべき同衾によって汚す〔底本は turpi et concubitu suo plus maculent で、et と plus の座りが悪い。本文が崩れているらしい〕者たちが後を絶たないということである。彼らは女たちと寝床を乱りに共にしているのであり、たとえ彼らの良心において姦淫がないとしても、まさにそのことによって重大な罪となる。すなわち、彼らのもたらす躓きから、他の者たちの破滅へと通じる悪しき先例が生まれるからである。
Epistolae 6.5.2
Contentiones quoque et aemulationes inter vos nullas esse oportet, cum pacem suam nobis dimiserit Dominus, et scriptum sit: Diliges proximum tuum tamquam te. Si autem mordetis et incusatis invicem, videte ne consumamini ab invicem (Gal. V, 14, 15) .
PL 4, 239A諸君の間には、争いや妬みもあってはならない。主は御自身の平和を我々に残された。また、こう書かれている。『汝の隣人を、自分自身のように愛せよ。しかし、もし互いに嚙み合い、責め合うならば、互いによって滅ぼされないよう気をつけよ』(ガラテヤ5:14-15)。
Epistolae 6.5.3
A conviciis etiam et maledictis, quaeso vos, abstinete, quia neque maledici regnum Dei consequuntur (I Cor. VI, 10) , et lingua quae Christum confessa est, incolumis et pura cum suo honore servanda est: nam qui pacifica et bona et justa, secundum praeceptum Christi, loquitur, Christum quotidie confitetur.
PL 4, 239Aまた、罵りと呪いの言葉からも、私は諸君に願う、身を控えてほしい。呪う者たちは神の国を受け継がないからである(一コリント6:10)。そして、キリストを告白した舌は、健全で純粋なまま、その誉れとともに保たれねばならない。というのも、キリストの戒めに従って、平和で善く正しいことを語る者は、日々キリストを告白しているからである。
Epistolae 6.5.4
Saeculo renuntiaveramus cum baptisati sumus. Sed nunc vere renuntiavimus saeculo quando tentati et probati a Deo, nostra omnia relinquentes, Dominum secuti sumus, et fide ac timore ejus stamus et vivimus.
PL 4, 239A我々は、洗礼を受けたときにこの世を捨てていた。しかし、今こそ我々は真にこの世を捨てたのである。神によって試され、証しされ、自分たちの持つすべてを捨てて、主に従い、その信仰と畏れとのうちに立ち、生きているのだから。