キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola XXII, Caput II 第XXII書簡 第II章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 284A · 4 sectiones

Epistolae 22.2.1

1

Cui rei ut aliquatenus posset obsisti, litteras ad eos feci, quas ad vos sub epistola priore transmisi, quibus petere et suadere non destiti ut dominicae legis et Evangelii ratio teneretur.

PL 4, 284A

この事態にいくらかなりとも抗し得るようにと、私は彼らへ手紙を書き、それを先の書簡に添えて諸君へ送った。その手紙において、私は主の律法と福音の道理が守られるようにと、求め、説くことをやめなかった。

Epistolae 22.2.2

2

Postquam vero ad eos litteras misi, ut quasi moderatius aliquid et temperantius fieret, universorum confessorum nomine, idem Lucianus epistolam scripsit, qua pene omne vinculum fidei et timor Dei et mandatum Domini et Evangelii sanctitas et firmitas solveretur.

PL 4, 284A

ところが、いくらか穏やかで節度あることがなされるようにと私が彼らへ手紙を送った後、かのルキアヌスは全告白者たちの名において一通の書簡を書いたが、その書簡によって、信仰のほとんどすべての絆と、神への畏れと、主の命令と、福音の聖性と堅固さとが、解き崩されようとしていた。

Epistolae 22.2.3

3

Scripsit enim omnium nomine universis eos pacem dedisse et hanc formam per me aliis episcopis innotescere velle, cujus epistolae exemplum ad vos transmisi. Additum est plane, de quibus ratio constiterit quid post commissum egerint.

PL 4, 284A

彼は、全員の名において、自分たちがすべての者に和解を与えたと書き、この形式を私を通じて他の司教たちに知らせたいと望んだ。その書簡の写しは諸君へ送った。ただしそこには、罪を犯した後にどのような行いをしたか調べのついた者に限る、との一句が確かに加えられていた。

Epistolae 22.2.4

4

Quae res majorem nobis conflat invidiam, ut nos cum singulorum causas audire et excutere coeperimus, videamur multis negare quod se nunc omnes jactant a martyribus et confessoribus accepisse.

PL 4, 285A

この事態は我々に対する一層大きな反感を醸し出すものである。というのも、我々が一人一人の事情を聞き取り、調べ始めるとき、多くの者たちには、彼らが今や誰もが殉教者たちや告白者たちから受け取ったのだと誇っているものを、我々が拒んでいるように見えてしまうからである。