Epistolae 48.8.1
Quotiescumque autem aqua sola in Scripturis sanctis nominatur, Baptisma praedicatur, ut apud Esaiam significari videmus: Nolite, inquit, priora meminisse et antiqua nolite reputare: ecce ego facio nova quae nunc orientur, et cognoscetis, et faciam in deserto viam, et flumina in loco inaquoso adaquare genus meum electum, plebem meam, quam acquisivi, ut virtutes meas exponeret (Isa. XLIII, 18-21) .
PL 4, 379Aところで、聖書のうちで水だけが名指されるときはいつでも、洗礼が告げられているのであって、イザヤのもとでそれが示されているのを我々は見る。彼は言う。「以前のことを思い出すな、昔のことを思うな。見よ、私はいま起ころうとしている新しいことを行う。汝らはそれを知るであろう。私は荒れ野に道を、水無き所に川を造り、私が選んだ我が種族、私が贖い取った我が民に水を飲ませ、彼らに私の力を示させよう」(イザヤ43:18-21)。
Epistolae 48.8.2
Praenuntiavit illic per prophetam Deus quod apud Gentes in locis quae inaquosa prius fuissent, flumina postmodum redundarent et electum genus Dei, id est per generationem Baptismi filios Dei factos, adaquarent.
PL 4, 379Bそこで神は預言者を通じて、異邦人のもとで以前は水のなかった場所に、後に川が満ちあふれ、神の選ばれた種族――すなわち洗礼による再生を通して神の子とされた者たち――に水を飲ませるであろうことを、あらかじめ告げたのである。
Epistolae 48.8.3
Item, denuo praecanitur et ante praedicitur Judaeos, si sitierint et Christum quaesierint, apud nos esse potaturos, id est Baptismi gratiam consecuturos: Si sitierint, inquit, per deserta adducet illos, aquam de petra producet illis, findetur petra, et fluet aqua, et bibet plebs mea (Isa. XLVIII, 21) .
PL 4, 379B同じく、ユダヤ人たちがもし渇きキリストを求めるならば、我々のもとで飲むことになる、すなわち洗礼の恩寵にあずかることになるということも、あらためて歌われ、あらかじめ予告されている。彼は言う。「もし彼らが渇くならば、彼らを荒れ野を通して導き、岩から水を彼らのために出すであろう。岩は裂け、水は流れ、我が民は飲むであろう」(イザヤ48:21)。
Epistolae 48.8.4
Quod in Evangelio adimpletur, quando Christus, qui est petra, finditur ictu lanceae in passione: qui et admonens quid per prophetam sit ante praedictum clamat et dicit: Si quis sitit, veniat et bibat.
PL 4, 379Bこのことは福音書において成就する。すなわち、岩であるキリストが、受難において槍の一撃によって裂かれるときである。そして、預言者を通してあらかじめ告げられていたことを想起させつつ、彼は叫んでこう言う。「もし誰かが渇くならば、来て飲むがよい。」
Epistolae 48.8.5
Qui credit in me, sicut Scriptura dicit, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 37-39) .
PL 4, 379B「私を信じる者は、聖書が言うとおり、その腹から生ける水の川が流れ出るであろう」(ヨハネ7:37-39)。
Epistolae 48.8.6
Atque, ut magis posset esse manifestum quia non de calice sed de Baptismo illic loquitur Dominus, addidit Scriptura dicens: Hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant qui in eum credebant.
PL 4, 379Cそして、主がそこで語っているのは杯についてではなく洗礼についてであることが、いっそう明らかになるように、聖書はさらにこう付け加えて言う。「ところで、これは彼を信じる者たちが受けようとしていた霊について言われたのである。」
Epistolae 48.8.7
Per Baptisma enim Spiritus sanctus accipitur, et sic a baptizatis et Spiritum sanctum consecutis ad bibendum calicem Domini pervenitur.
PL 4, 380Aなぜなら、洗礼を通して聖なる霊が受けられ、こうして洗礼を受け聖なる霊を得た者たちが、主の杯を飲むことへと至るのだからである。
Epistolae 48.8.8
Neminem autem moveat quod, cum de Baptismo loquatur Scriptura divina, sitire nos dicit et bibere, quando et Dominus in Evangelio dicat: Beati esurientes et sitientes justitiam (Matth. V, 6) ; quia quod avida et sitienti cupiditate suscipitur, plenius et uberius hauritur.
PL 4, 380Aしかし、神の聖書が洗礼について語りながら、我々が渇き飲むと言っていることを、誰も怪しむには及ばない。主もまた福音書でこう言われるのだから。「義に飢え渇く者たちは幸いである」(マタイ5:6)。なぜなら、切なる渇きの求めをもって受け入れられるものは、より満ち足りて、より豊かに汲み取られるからである。
Epistolae 48.8.9
Sicut et alio loco ad Samaritanam mulierem Dominus loquitur dicens: Omnis qui biberit ex aqua ista, sitiet iterum: qui autem biberit ex aqua quam ego dedero, non sitiet in aeternum (Joan. IV, 13, 14) .
PL 4, 380Aまた別の箇所で、主がサマリアの女に語ってこう言われたとおりである。「この水を飲む者はみな、再び渇くであろう。しかし、私が与える水を飲む者は、とこしえに渇くことがないであろう」(ヨハネ4:13-14)。
Epistolae 48.8.10
Quo et ipsum Baptisma salutaris aquae significatur, quod semel scilicet sumitur, nec rursus iteratur. Caeterum calix Domini in Ecclesia semper et sititur et bibitur.
PL 4, 380Aこれによって、救いをもたらす水である洗礼そのものが示されている。すなわち、それは一度だけ受けられ、二度と繰り返されない。しかし、主の杯は、教会において常に渇き求められ、常に飲まれるのである。