Epistolae 48.10.1
Beatus quoque apostolus Paulus, a Domino electus et missus et praedicator veritatis evangelicae constitutus, haec eadem in Epistola sua ponit dicens: Dominus Jesus in qua nocte tradebatur accepit panem, et gratias egit et fregit et dixit: Hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur.
PL 4, 381A祝福された使徒パウロもまた、主によって選ばれ遣わされ、福音の真理を宣べ伝える者として立てられた者として、自らの書簡のうちにこれと同じことを記してこう言う。「主イエスは、渡される夜、パンを取り、感謝を献げ、これを裂いてこう言われた。『これは汝らのために渡される私の体である。』」
Epistolae 48.10.2
Hoc facite in meam commemorationem. Simili modo et calicem, postquam coenatum, est accepit dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine. Hoc facite, quotiescumque biberitis, in meam commemorationem.
PL 4, 381A「『これを私の記念として行え。』同じように、夕食の後、杯をも取ってこう言われた。『この杯は、私の血における新しい契約である。飲むごとに、これを私の記念として行え。』」
Epistolae 48.10.3
Quotiescumque enim ederitis panem istum et calicem biberitis, mortem Domini annuntiabitis quoadusque veniat (I Cor. II, 23-26) .
PL 4, 381B「なぜなら、汝らがこのパンを食べ、この杯を飲むごとに、主が来られるときまで、主の死を告げ知らせることになるからである」(一コリント2:23-26)〔底本の章番号は II。内容は一コリント11:23-26に当たる〕。
- ミーニュは一コリント2章23-26節と刷るが、引用は前の節から続く一コリント11章23-26節にあたる。
Epistolae 48.10.4
Quod si et a Domino praecipitur, et ab Apostolo ejus hoc idem confirmatur et traditur, ut quotiescumque biberimus, in commemorationem Domini hoc faciamus quod fecit et Dominus, invenimus non observari a nobis quod mandatum est, nisi eadem quae Dominus fecit nos quoque faciamus, et calicem Domini pari ratione miscentes a divino magisterio non recedamus.
PL 4, 381Bさて、主によって命じられ、かつ主の使徒によっても同じことが確認され伝えられているのが、我々が飲むごとに、主御自身が行われたことを主の記念として行うべきである、ということであるならば、主が行われたのと同じことを我々もまた行い、同じ仕方で主の杯を混ぜて、神の教えから離れることがないのでなければ、命じられたことを我々は守っていないことになる。
Epistolae 48.10.5
Ab evangelicis autem praeceptis omnino recedendum non esse, et eadem quae magister docuit et fecit discipulos quoque observare et facere debere, constantius et fortius alio in loco beatus Apostolus docet dicens: Miror quod sic tam cito demutamini ab eo qui vos vocavit ad gratiam, ad aliud evangelium, quod non est aliud, nisi si sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere Evangelium Christi.
PL 4, 381Bしかるに、福音の教えから決して離れてはならないこと、また師が教え行ったのと同じことを弟子たちもまた守り行わなければならないことを、祝福された使徒は別の箇所で、いっそう確固として力強くこう教えている。「私は驚いている。汝らを恩寵へと召してくださった方から、これほど早く別の福音へと変えられてしまったことに。もっとも、それは別の福音というわけではなく、ただ汝らを掻き乱し、キリストの福音を変えようとする者たちがいるだけなのだが。」
Epistolae 48.10.6
Sed, licet aut nos aut Angelus de coelo aliter annuntiet praeterquam quod annuntiavimus vobis, anathema sit. Sicut praediximus, et nunc iterum dico: Si quis vobis annuntiaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit (Gal. I, 6-9) .
PL 4, 382A「しかし、たとえ我々であれ、天からの天使であれ、我々が汝らに宣べ伝えたところと異なることを宣べ伝えるならば、呪われよ。先に我々が言ったとおり、今再び私は言う。もし誰かが、汝らが受け取ったところと異なることを汝らに宣べ伝えるならば、呪われよ」(ガラテヤ1:6-9)。