キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola III, Caput I 第III書簡 第I章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 228A · 3 sectiones

Epistolae 3.1.1

1

Cyprianus presbyteris et diaconibus Romae consistentibus fratribus salutem. Cum de excessu boni viri collegae mei rumor apud nos incertus esset, fratres charissimi, et opinio dubia nutaret, accepi a vobis litteras ad me missas per Crementium hypodiaconum, quibus plenissime de glorioso ejus exitu instruerer; et exultavi satis quod, pro integritate administrationis ejus, consummatio quoque honesta processerit.

PL 4, 228A

キプリアヌスから、ローマに常在する司祭たちと助祭たち、兄弟たちへ、挨拶を送る。最愛の兄弟たちよ、私の同僚である善き人の逝去について、我々のもとでは不確かな噂があり、判断も定まらず揺れ動いていたところ、副助祭クレメンティウスを通じて諸君から私宛てに送られた書簡を受け取り、それによって彼の栄えある最期について十分に知らされた。そして彼の統治の清廉さにふさわしく、その終わりもまた立派なものであったことを、私は大いに喜んだ。

Epistolae 3.1.2

2

In quo vobis quoque plurimum gratulor quod ejus memoriam tam celebri et illustri testimonio prosequamini, ut per vos innotesceret nobis quod et vobis esset circa praepositi memoriam gloriosum, et nobis quoque fidei ac virtutis praeberet exemplum.

PL 4, 229A

この点において私は、諸君が彼の記憶をかくも高名で輝かしい証言をもって伝えていることについても、大いに祝したい。それは、指導者の記憶に関わることが諸君にとって栄えあるものであると同時に、我々にも信仰と徳の実例を与えるものであると、諸君を通じて我々に知らされるためである。

Epistolae 3.1.3

3

Nam quantum perniciosa res est ad sequentium lapsum ruina praepositi, in tantum contra utile est et salutare cum se episcopus per firmamentum fidei fratribus praebet imitandum.

PL 4, 229A

指導者の破滅が、後に続く者たちの堕落を招くほど有害であるのと同じだけ、司教が信仰の堅固さによって兄弟たちに模範として自らを示すことは、それとは反対に、有益であり救いに資することだからである。