キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola IX, Caput II 第IX書簡 第II章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 250C · 7 sectiones

Epistolae 9.2.1

1

Atque utinam non prostrata fratrum nostrorum salute sibi omnia vindicarent! Contumeliam episcopatus nostri dissimulare et ferre possem, sicut dissimulavi semper et pertuli.

PL 4, 250C

そして願わくは、彼らが我々の兄弟たちの救いを踏みにじって、すべてを自分のものとしなければよかったものを。私は我々の司教職への侮辱を、常にそうしてきたように、見て見ぬふりをし、耐え忍ぶこともできたであろう。

Epistolae 9.2.2

2

Sed dissimulandi nunc locus non est quando decipitur fraternitas nostra a quibusdam vestrum, qui, dum sine ratione restituendae salutis plausibiles esse cupiunt, magis lapsis obsunt.

PL 4, 251A

しかし今は見て見ぬふりをしている場合ではない。諸君のうちのある者たちによって、我々の兄弟団が欺かれているからである。彼らは、救いを回復するための道理をわきまえずに人受けをよくしようと望むあまり、かえって背教した者たちの害になっている。

Epistolae 9.2.3

3

Summum enim delictum esse quod persecutio committi coegit, sciunt ipsi etiam qui commiserunt, cum dixerit Dominus et judex noster: Qui me confessus fuerit coram hominibus, et ego illum confitebor coram Patre meo qui in coelis est.

PL 4, 251A

迫害が犯させた罪が最も重い罪であることは、それを犯した当人たちでさえ知っている。我々の主にして審判者は言われたからである。「人々の前で私を告白する者を、私もまた天におられる私の父の前で告白するであろう。」

Epistolae 9.2.4

4

Qui autem me negaverit, et ego illum negabo (Matth. X, 32, 33) ; et iterum dixerit: Omnia peccata remittentur filiis hominum et blasphemiae.

PL 4, 251A

「しかし私を否む者を、私もまた否むであろう」(マタイ10:32-33)。そしてまた言われた。「人の子らのあらゆる罪と冒瀆は赦されるであろう。」

Epistolae 9.2.5

5

Qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, non habebit remissam, sed reus est aeterni peccati (Marc. III, 28, 29) ; item beatus Apostolus dixerit: Non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum.

PL 4, 251A

「しかし聖なる霊に対して冒瀆した者は赦されることなく、永遠の罪の責めを負う」(マルコ3:28-29)。また幸いなる使徒は言った。「汝らは主の杯と悪霊どもの杯とを飲むことはできない。」

Epistolae 9.2.6

6

Non potestis mensae Domini communicare et mensae daemoniorum (I Cor. X, 20, 21) . Haec qui subtrahit fratribus nostris, decipit miseros; ut qui possunt, agentes poenitentiam veram, Deoque patri et misericordi precibus et operibus suis satisfacere, seducantur ut magis pereant, et qui erigere se possent, plus cadant.

PL 4, 251B

「汝らは主の食卓と悪霊どもの食卓とにあずかることはできない」(一コリント10:20-21)。これを我々の兄弟たちから取り去る者は、哀れな者たちを欺くことになる。すなわち、真の悔悛を行い、祈りと行いとをもって父であり慈しみ深い神に対して償いをすることができる者たちを惑わして、いっそう滅びに至らせ、立ち直ることができたはずの者たちを、いっそう深く倒れさせるのである。

Epistolae 9.2.7

7

Nam, cum in minoribus peccatis agant peccatores poenitentiam justo tempore, et, secundum disciplinae ordinem, ad exomologesim veniant, et per manus impositionem episcopi et cleri jus communicationis accipiant, nunc crudo tempore, persecutione adhuc perseverante, nondum restituta Ecclesiae ipsius pace, ad communicationem admittuntur et offertur nomen eorum, et, nondum poenitentia acta, nondum exomologesi facta, nondum manu eis ab episcopo et clero imposita, Eucharistia illis datur, cum scriptum sit: Qui ederit panem aut biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini (I Cor. XI, 27) .

PL 4, 251B

なぜなら、より軽い罪の場合には、罪を犯した者たちは正当な期間にわたって悔悛を行い、訓練の秩序に従って告白に至り、司教と聖職者団による按手を経て交わりの権利を受け取るのに、今はまだ生々しい時、なお迫害が続いており、教会自身の和解がいまだ回復されていないにもかかわらず、彼らは交わりへと受け入れられ、その名が奉献に際して読み上げられ、いまだ悔悛も行われず、いまだ告白もなされず、いまだ司教と聖職者団による按手も受けていないのに、聖体が彼らに与えられているからである。こう書かれている。「主のパンを食べ、あるいは主の杯を不相応に飲む者は、主の体と血とに対して罪を負う」(一コリント11:27)。