キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola XIX 第XIX書簡

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 273A · 5 sectiones

Epistolae 19.0.1

1

Cyprianus Caldonio fratri salutem. Accepimus litteras tuas, frater charissime, satis sobrias et integritatis ac fidei plenas. Nec miramur si, exercitatus et in Scripturis Dominicis peritus, caute omnia et consulte geras.

PL 4, 273A

キプリアヌスから、兄弟カルドニウスへ、挨拶を送る。最愛の兄弟よ、我々はお前の書簡を受け取った。それは十分に思慮深く、清廉と信仰とに満ちたものであった。お前が、主の聖典に熟練し通じている者として、あらゆることを慎重に、また思慮深く行っているとしても、我々は驚かない。

Epistolae 19.0.2

2

Recte autem sensisti circa impertiendam fratribus nostris pacem, quam sibi ipsi vera poenitentia et Dominicae confessionis gloria reddiderunt, sermonibus suis justificati, quibus se ante damnaverant.

PL 4, 273A

しかし、お前は、我々の兄弟たちに和解を分け与えることについて正しく考えた。彼らは、真の悔悛と主の告白の栄光とによって、自ら和解を取り戻したのであり、かつて自らを断罪していたその同じ言葉によって、義とされたのである。

Epistolae 19.0.3

3

Cum ergo abluerint omne delictum, et maculam pristinam assistente sibi Domino potiore virtute deleverint, jacere ultra sub diabolo quasi prostrati non debent qui extorres facti et bonis suis omnibus spoliati, erexerunt se et cum Christo stare coeperunt.

PL 4, 273C

それゆえ、彼らがすべての罪を洗い清め、主が彼らを助けたもうもとで、いっそう強い力によって以前の汚れを拭い去ったのであれば、追放の身となり、自らのすべての財産を奪われながらも自らを奮い立たせ、キリストとともに立ち始めた者たちが、もはやこれ以上、悪魔の下に打ち伏したままでいる理由はない。

Epistolae 19.0.4

4

Atque utinam sic et caeteri post lapsum poenitentes in statum pristinum reformentur! quos nunc urgentes et pacem temere atque importune extorquentes quomodo disposuerimus ut scires, librum tibi cum epistolis numero quinque misi, quas ad clerum et ad plebem et ad martyres quoque et confessores feci; quae epistolae jam plurimis collegis nostris missae placuerunt, et rescripserunt se quoque nobiscum in eodem consilio secundum catholicam fidem stare.

PL 4, 274A

そして、背教の後に悔悛するほかの者たちも、同じように以前の状態へと立て直されることを願わずにいられようか。今、性急にまた強引に和解をせがみ迫る者たちについて、我々がどのように取り計らったかをお前が知るために、五通の書簡を添えた一冊の書物をお前に送った。それらは、聖職者団、信徒、そして殉教者たちと告白者たちに宛てて私が書いたものである。この書簡は、すでに我々の多くの同僚たちに送られ、彼らの意にかない、彼らもまた、我々とともに同じ考えのもとに公同の信仰に従って立っていると返信してきた。

Epistolae 19.0.5

5

Quod ipsum etiam tu ad collegas nostros quos potueris transmitte, ut apud omnes unus actus et una consensio, secundum Domini praecepta, teneatur. Opto te, frater charissime, semper bene valere.

PL 4, 274A

それゆえ、お前もまた、これを、できる限り我々の同僚たちへ送ってほしい。それは、すべての者のもとで、主の掟に従って、一つの行動と一つの合意とが保たれるためである。最愛の兄弟よ、お前がつねに健やかであるようにと願う。